Charter Document - 00640032
Charter Number: | 00640032 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes tam praesentes quam futuri ad quos praesens carta devenerit quod ego Walterus Dei gratia Monteburgensis coenobii abbas dictus conventus nostri consilio pariter et assensu Rogero Arundel omnes ecclesias suas liberas et quietas reddidi praeter ecclesiam S[anctae] Mariae de Porstok quam ipse cum omnibus quae ad eam pertinent ecclesiae S[anctae] Mariae Monteburg et monachis ibi Deo servientibus in perpetua elemosina habendam concessit salvo tenemento Ailmeri sacerdotis donec vel de praesenti vita decedat vel ad religionis ordinem convertatur De hujus ecclesiae donatione ipso Rogerus me in capitulo de Niuton XII kal Aprilis per manum archidiaconi sub multorum clericorum testimonio investivit sequenti vero die Ailmerus sacerdos in eadem ecclesia mihi cum suis duobus clericis Her[veo] et Ul[uricio] praesente domino Rogero sub jure jurando securitatem fecit proxima dominica post festum S[ancti] Michaelis xii denarios annuatim in recognitionem ecclesiae redditurus His ita gestis []
Markups
Names Markup:
Noverint omnes tam praesentes quam futuri ad quos praesens carta devenerit quod ego Walterusname Dei gratia Monteburgensis coenobii abbasname dictus conventusname nostri consilio pariter et assensu Rogero Arundelname omnes ecclesias suas liberas et quietas reddidi praeter ecclesiam S[anctae] Mariae de Porstok quam ipse cum omnibus quae ad eam pertinent ecclesiae S[anctae] Mariae Monteburgname et monachisname ibi Deo servientibus in perpetua elemosina habendam concessit salvo tenemento Ailmeri sacerdotisname donec vel de praesenti vita decedat vel ad religionis ordinem convertatur De hujus ecclesiae donatione ipso Rogerusname me in capitulo de Niutonlocation XII kal Aprilisdate per manum archidiaconiname sub multorum clericorum testimonio investivit sequenti vero die Ailmerus sacerdosname in eadem ecclesia mihi cum suis duobus clericis Her[veo]name et Ul[uricio]name praesente domino Rogeroname sub jure jurando securitatem fecit proxima dominica post festum S[ancti] Michaelis xii denarios annuatim in recognitionem ecclesiae redditurus His ita gestis []