Charter Document - 00640029

Charter Document - 00640029


Charter Number: 00640029
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie episcopo Sarum et justiciariis et baronibus et vicecomitibus et ministris et fidelibus suis de Dorseta salutem Sciatis me concessisse Gerberto de Perci et heredibus suis manerium de Cherdestoc cum omnibus pertinentiis suis sicut illud rationabiliter disrationavit in curia episcopi Sarum Et volo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui illud manerium habeant et teneant in pace et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et consuetudinibus suis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis et in omnibus rebus et in omnibus locis sicut illud in curia episcopi Sarum disrationavit et sicut carta episcopi Sarum testatur Testibus Ricardo de Humez constabulario et Manasse Biset dapifero et Warino filio Geroldi camerario Apud Westmonasterium