Charter Document - 00640025

Charter Document - 00640025


Charter Number: 00640025
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio inter dominum Henricum ducem Normannie et venerabilem virum Jocelinum Sarum episcopum et ecclesiam Sarum Idem Comes teneat castrum de Divises usque ad triennium ab hoc Pascha ita tamen quod si infra triennium jus suum recuperaverit tunc per consilium domini Cantuariensis archiepiscopi Henrici Wintoniensis Roberti Bathoniensis Hilarii Cycestrensis episcoporum reddet idem castrum Quod si jus suum infra predictum terminum non recuperaverit tunc per consilium eorum in sine ipsius triennii castrum idem restituet Sarum ecclesia et episcopo Et si aliquis istorum episcoporum interim decesserit per consilium superstitum restitutio castri fiet cum burgo cum parco et militibus omnibus ad ecclesiam Sarum pertinentibus et de Petro milite de Lavintona restituendo sequetur consilium eorundem episcoporum Interim vero de burgo reddet Comes quantum burgum solebat reddere Rogero episcopo et per hoc triennium habebit ecclesia Sarum omnes terre suas quietas a regalibus consuetudinibus omnibus tallagiis operationibus et exactionibus et omnibus rebus salva Comiti justitia debita sibi de corporibus hominum sine acceptione pecunie Pro dampnis vero ab ipso Comite et hominibus suis Sarum episcopo usque ad hoc tempus illatis infra hoc triennium dabit Comes decem libratas terre ecclesie Sarum pleno et perpetuo jure possidendas quam citius poterit cum voluntate episcopi et alias decem libratas terre dabit eidem ecclesie quam cito jus suum recuperaverit simili jure possidendas Hanc supradictam conventionem et pacem episcopi et clericorum et hominum suorum de corporibus suis affidavit idem Comes in manu domini Cantuariensis archiepiscopi Anglorum primatis et apostolice sedis ligati sine malo ingenio tenendam et cum eo comes Gloucestrie [Ricardus] comes Cornubie Rogerius Comes Patricius Johannes Marescal Robertus de Dunstanville Willelmus filius Hamonis Similiter et dominus episcopus Sarum affidavi in manu ejusdem legati quod hanc conventionem sicut carta ipsa testatur quatenus ad eum spectat sine malo ingenio ex sua parte servabit comiti et hominibus suis Archiepiscopus vero si quis eorum ab hac conventione resiliret concessit quod cum justitia canonica coercetur Facta autem est hec carta et per manum domini Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi Anglorum primatis et apostolice sedis legati in presentia episcoporum Henrici Wintoniensis Roberti Bathoniensis et Hilarii Cicestrensis anno ab Incarnatione Domini MCLII indictione xv v Idus Aprilis ad vadum de Stokbrigge