Charter Document - 00640023
Charter Number: | 00640023 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Baldewinus comes Exonie dilecto filio suo Ricardo de Redveriis salutem Mando vobis et sicut pater filio precipio quatinus in pace dimittatis et omni posse vestro warantizetis omnes possessiones Sarum ecclesie et nominatim istas ecclesias videlicet de Teintona et de Herburton et de Elenton et de Elvinton cum earum pertinentiis De ecclesia vero de Cheinton nec intromitto nec vos intromittere volo sed bene inde conveniat Exoniensi et Sarum episcopis Feoda vero militum Umfridi videlicet Franchevalir de Immemera et reliquorum que sunt sub castro meo de Cruta feoda scilicet Ricardi de Suneberga feoda Sampsonis filii Warini feoda Walteri filii Ricardi de Cheddendona feoda Nicholai Alver de Wambroc ecclesie Sarum eidem in pace dimittatis nec has prenominatas nec alias possessiones ad Sarum ecclesiam pertinentes occupari aut ab aliquo vestrorum inquietari permittatis Sciatis enim pro certo quod ego supra sancta evangelia juravi quod ego nunquam in vita mea has supradictas aut alias Sarum ecclesias possessiones occupabo aut inquietabo aut aliquo meorum eas occupari aut inquietari permittam Ideo mando vobis et precipio sicut filio quatinus sicut anime mee salutem et corporis mei honorem diligitis hoc quod ego juravi hoc vos firmiter observetis et a vestris observari faciatis Valete