Charter Document - 00640022
Charter Number: | 00640022 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Baldwinus comes Exonie omnibus ad quos carta ista pervenerit salutem Sciant tam presentes quam futuri quod ego comes Baldewinus quietas clamo et absque omni calumpnia relinquo Deo et beate Marie et Sarum ecclesie ecclesias de Teyntone et de Herburtone et de Elvintone cum omnibus earum pertinentiis De ecclesia vero de Kentona me nullatenus intromitto nec in ea mihi aliquid vindico sed bene inde conveniat Exoniensi et Sarum episcopis Quieta quoque clamo Sarum ecclesie feoda militum Umfridi videlicet Franchevaler de Immemera et ceterorum que sunt immunia castri mei de Cruta feoda Ricardi de Suneberga feoda Sampsonis filii Guarini feoda Walteri filii Ricardi de Cheddendona feoda Nicholai Oliver de Wambroc nec in his nec in aliis Sarum ecclesie possessionibus quodcunque juris mihi aut heredi meo vindico sed sicut tactis sacrosanctis Evangeliis juravi ita Deo volente observabo quod nunquam in vita mea Sarum ecclesie possessiones aut alias ad eandem ecclesiam pertinentes occupabo aut inquietabo aut ab aliquo meorum eas occupari sive inquietari permittam Quod si forte per ignorantiam meam ait meorum acciderit ego etiam legali sum monitione Sarum episcopi factum corrigam