Charter Document - 00640020
Charter Number: | 00640020 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1154 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Jocelinus Dei gratia Sarum episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciant qui modo sunt et qui futuri sint Robertum de Perci et Robertum filium ejus in nostram venisse presentiam et terram de Cerdestok [cum pertinentiis in manu nostra reddidisse sicut rectum et hereditatem Gerberti de Percy ipsi Gerberto reddendam Nos igitur honorem de Cherdestoke] cum omnibus pertinentiis suis Gilberto de Perci sicut rectum et hereditatem suam judicio et assensu totius curie nostre reddidimus coram Roberto de Perci et Roberto filio ejus et coram probis hominibus nostris de Scireburna nullo omnino reclamante sed omnibus feliciter acclamantibus ita unquam liberam et quietam sicut nunquam Walterus Tyrol avus ipsius Gilberti melius tenuit eundem honorem una die et una nocte per idem servitium quod predecessores sui fecerunt inde predecessoribus suis episcopis Sarum Robertum etiam de Perci similiter modo seisivimus de Contona et omnibus ad Contonam pertinentibus ipso Gilberto presente et aliis probis hominibus nostris Hoc et memoriter tenendum censuimus quod Robertus de Perci et filius ejus Robertus abjuraverunt totum honorem de Cerdestok sicut rectum et hereditatem Gilberti de Perci inperpetuum Gilbertus vero de Perci similiter jurarit se ab hac compositione non recessurum Quamobrem si carte ille aliquo tempore apparuerint quas Roberto de Perci aut Roberto filio ejus fecimus dum Cerdestok tenuerunt per hanc compositionem casse et irrite habeantur Testibus Henrico archidiacono Roberto de Sancto Pancratio magistro Waltero canonicis Sarum Bernardo de Bonn Dunecano capellano episcopi Willelmo de Sarum Willelmo de Cycestre Testibus militibus Philippo de Perci Ebrardo de Calna Roberto Candel Roberto filio Henrici Ricardo de Kandel Ricardo filio Odonis Roberto de Vere Philippo Pincerna Gilberto de Sarum Willelmo Segiun Osberto de Ardena Johanne de Lotheringo Rogero de Candel Roberto de Alfegestone Edwardo Pucro Rege Testibus juvenibus Stephano nepote Gilberti Roberto de Calna Petro de Calna Roberto Norreis Alexandre Tyrel Bernardo de Dureville Johanne Tuneyre Johanne de Melpleys Nicholao Grosso