Charter Document - 00640019

Charter Document - 00640019


Charter Number: 00640019
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1145 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Jocelino Dei gratia Sarum episcopo et Henrico decano totique Sarisberiensis ecclesie capitulo Matthaius A[delize] venerande et illustris regine Anglie cancellarius perpetuam in salutis Auctore salutem Innotescat dilectioni vestre me quicquid a domino meo rege Henrico in ecclesia Westberie que ad precentorem vestrum specialiter pertinet mihi datum et a vobis concessum fuerat ipsi et Sarum ecclesie absque omni reclamatione in perpetuum dimisisse Volo enim et justum est quod vestra mater ecclesia omnia siquidem jura sua et quecunque ad se spectant Integra et inviolata possideat Et hoc vestre universitati notum facere dignum duximus