Charter Document - 00640018

Charter Document - 00640018


Charter Number: 00640018
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili patri et amico Jocelino Dei gratia Sarum episcopo Robertus frater qui apud Brimhoram sum minimus prior tamen dictus salutem et orationum munus Sciscitata est a parvitate mea paternitas vestra veritatem quam ego novi de illa prebenda Sarum ecclesie quam Hubaldus archidiaconus habuit et post ipsum Thurstinus abbas Scyreburn Ego autem veritatem quam si prsesens adesse possem assererem quocunque tempore et loco congruo asserere paratus sum presenti scripto meo vobis notifico et assero Ego quidem in capitulo Sarum presens fui post decessum pretaxati Hubaldi archidiaconi quum Rogerus bone memorie Sarum episcopus prenotato Turstino abbati prebendam illam de qua sermo est que facta est de ecclesia parochiali Scyreburn et de decimis ejusdem ville et ceteris que plenius continet carta Osmundi episcopi tanquam canonico dedit et eum sicut mos canonicorum est regula et pane investivit Vidi etiam quod idem Thurstinus locum designatum et proprium in choro Sarum tanquam canonicus accepit Vidi quoque eum ebdomadam facientem communam recipientem et omnia canonici officia exequentem Tamen quia propter alia negotia assiduus in ecclesia Sarum esse non poterat me sibi et cognatione et amore devinctum vicarium suum in ecclesia Sarum fecit quam obedientiam multo tempore implevi Tandem etiam ad hoc res pervenit propter murmura canonicorum qui absentiam canonici sui moleste ferebant quique in ipsa investitura quando eum episcopus in capitulo investivit quantum poterant et audebant contra episcopum murmuraverant eo quod monachum canonicum faceret Propter hujusmodi ut dixi murmura voluit quoniam ipse episcopus voluit abbas me de ipsa eadem prebenda canonicum fieri Sed eodem tempore Altissimus occulto judicio suo commovit terram meam et conturbavit eam et me corporali infirmitate tetigit et me ad monasterii portum confugere fecit Hoc est pater bone quod ego de prenominata prebenda novi Et testis mihi est Deus et conscieutia mea qui duo testes non possunt ad falsum testimonium impune produci quia sic se res habet Valete