Charter Document - 00640015
Charter Number: | 00640015 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1148 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matildis imperatrix Henrici regis filia Henrico filio suo et omnibus fidelibus suis do Anglie salutem et dilectionem Sciatis quod ego mandato et precepto domini Pape reddidi Deo et Sarum ecclesie et Jocelino ejusdem ecclesie episcopo omnes terre Sarum ecclesie quas in manu mea tenueram Caningas scilicet et Poternas cum omnibus pertinentiis earum tam in hominibus quam in terris Et hanc redditionem feci in presentia domini Hugonis Rothomagensis archiepiscopi et plurium abbatum Normannie et baronum meorum coram quibus pacta sum quod ego nunquam ulterius prenominatas terre Sarum ecclesie auferam nec alius pro me sed eas in perpetuum eidem ecclesie quietas dimittam Mando itaque vobis et tibi Henrice sicut filio meo precipio quatenus hanc redditionem meam vos ex parte vestra teneatis et vos a peccato et excommunicatione liberetis et terras predictas Sarum ecclesie et ejus episcopo in pace dimittatis sicut salutem vestram et honorem meam diligitis Teste Hugone Rothomagensi archiepiscopo Apud Faleisiam x die Junii MCXLVIII