Charter Document - 00640010

Charter Document - 00640010


Charter Number: 00640010
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglie Henrico episcopo Wintoniensi apostolice sedis legato dilecto fratri suo salutem Sciatis quod non dedi comiti Theobaldo fratri nostro nisi illud quod habebat in manerio de Hesseburna et de Burbey Quare precipio quod ecclesia sancte Marie Sarum teneat in prebendam ecclesiam de predicto manerio de Hesseburna et illam de Burbey sicut unquam melius tenuit [die] in qua Rogerus episcopus fuit vivus et mortuus Et si ecclesia sancte Marie inde disseisata est cito reseissatur ne super hoc ulla fiat ei injuria vel contumelia Teste G[ualerano] comite Mellent apud Sarum