Charter Document - 00640009

Charter Document - 00640009


Charter Number: 00640009
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglie Henrico Wyntoniensi episcopo et justiciariis et baronibus et omnibus fidelibus suis Francie et Anglie de Wiltescyre salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sarum ad opus magistri schole Sarum ecclesiam de Odiham cum ecclesia de Lys et de Bynthewrthe et cum aliis ecclesiis et capellis ei pertinentibus Quare volo et firmiter precipio quod ipsas bene et in pace et honorifice et libere teneat cum terris et decimis et consuetudinibus eis pertinentibus in bosco et plano in terris et pratis et pascuis et cum omnibus aliis rectitudinibus ecclesiasticis sicut Rogerus Sarum episcopus et Ranulphus Dunelmensis episcopus illas nunquam melius tenuerint Testibus Phil[ippo] cancellario et Rogero de fisset[is] et comite Waltero [Walerano] de Melen et Roberto de Bar et Yugeramno de Sarum et Willelmo de Puntharche apud Sarum