Charter Document - 00640008
Charter Number: | 00640008 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angliae episcopo Salesbiriensi et justiciariis et vicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis Francis et Anglicis de Wiltesciria salutem Sciatis quoniam dedi et concessi Rogerio episcopo Sarum servitium et terram Willelmi filii Malgeri de Lavintona de feodo quod ipse tenebat de Gilberto Blundo Quare volo et firmiter praecipio quod bene et in pace et honorifice et libere teneat terram illam cum socha et sacha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus suis cum quibus tenet alias terrae suas liberius et quietius Testibus Henrico Wintoniensi episcopo et Rogero de Fiscampo apud Cyrecestram