Charter Document - 00640007

Charter Document - 00640007


Charter Number: 00640007
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Rogero episcopo Sarum totum burgum de Malmesberia cum omnibus hundredis et terris et consuetudinibus eodem burgo adjacentibus sicut erant in dominio regis Henrici die qua ipse fuit vivus et mortuus Et volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et libere illud teneat cum socha et sacha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus cum quibus rex Henricus eum burgum et hundreda ei pertinentia tenuit in dominio suo Testibus Henrico Wintoniensi episcopo Alexandro Lincolniensi episcopo et Seyfrido Cycestrensi episcopo apud Oxeneford