Charter Document - 00630522
Charter Number: | 00630522 |
---|---|
Cartulary Title: | Carte Nativorum, a Peterborough Abbey Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum audienciam presens carta peruenerit Robertus Dei gratia abbas ecclesie Sancti Petri de Burgo et eiusdem loci conuentus salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Andree priori de Thorneholm et eiusdem loci conventui ecclesias redditus et tenementa cum pertinenciis suis que habent de feodo nostro in Lyngd[] habend et pacifice tenend sicut ea per cartas donatorum rationabiliter sunt consecuti ita quidem quod non liceat predicto priori et conuentui de Thorneholm de cetero absque assensu et uoluntate nostra aliquam ecclesiam siue redditum in feodo nostro recipere uel emere Pro autem hac nostra confirmacione optinenda prefati prior et conuentus de Thorneholm soluent nobis singulis annis infra quindenam Pentecostes unam marcam argenti et unam marcam ad festum Sancti Martini Et si forte prenominati prior et conuentus de Thorneholm a solucione duarum marcarum prefatarum termino pretaxato cessauerint licebit nobis ipsos distringere per aueria et catalla que in terris suis de feodo nostro inuenta fuerint donec prefatas duas marcas annuas plene persoluerint Et ut hec rata maneant inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum apposicione munitam eis in futurorum memoriam dedimus anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo xviij Hiis testibus
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum audienciam presens carta peruenerit Robertus Dei gratia abbas ecclesie Sancti Petri de Burgoname et eiusdem loci conuentusname salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Andree priori de Thorneholmname et eiusdem loci conventuiname ecclesias redditus et tenementa cum pertinenciis suis que habent de feodo nostro in Lyngd[] habend et pacifice tenend sicut ea per cartas donatorumname rationabiliter sunt consecuti ita quidem quod non liceat predicto prioriname et conuentui de Thorneholmname de cetero absque assensu et uoluntate nostra aliquam ecclesiam siue redditum in feodo nostro recipere uel emere Pro autem hac nostra confirmacione optinenda prefati priorname et conuentus de Thorneholmname soluent nobis singulis annis infra quindenam Pentecostes unam marcam argenti et unam marcam ad festum Sancti Martini Et si forte prenominati priorname et conuentus de Thorneholmname a solucione duarum marcarum prefatarum termino pretaxato cessauerint licebit nobis ipsos distringere per aueria et catalla que in terris suis de feodo nostro inuenta fuerint donec prefatas duas marcas annuas plene persoluerint Et ut hec rata maneant inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum apposicione munitam eis in futurorum memoriam dedimus anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo xviijdate Hiis testibus