Charter Document - 00630518

Charter Document - 00630518


Charter Number: 00630518
Cartulary Title: Carte Nativorum, a Peterborough Abbey Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Robertus Dei gratia abbas ecclesie Sancti Petri de Burgo et eiusdem loci deuotus in Christo conuentus salutem in Domino eternam Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse priori et conuentui Noui Loci super Ancolme aduocacionem quarte partis ecclesie de Hibaldestowe et molendinum eiusdem uille et omnia tenementa cum pertinenciis in eadem uilla que habent de dono Roberti Fauuel per cartas ipsius Roberti habend et pacifice tenend sicut ea rationabiliter sunt consecuti ita quidem quod non liceat predictis priori et conuentui Noui Loci de cetero absque assensu et uoluntate nostra terram aliquam siue redditum in feodo nostro emere uel recipere Pro hac autem nostra confirmacione optinenda prefati prior et conuentus Noui Loci soluent nobis singulis annis viij solidos sterlingorum duobus terminis anni scilicet ad Pentecosten iiij s et in festo Sancti Martini iiij s Et si forte prefati prior et conuentus Noui Loci super Ancolme a solucione octo solidorum prefatorum terminis pretaxatis cessauerint licebit nobis ipsos distringere per aueria et catalla que in terris de feodo nostro predicto inuenta fuerint donec prefatos viij s anuos plene persoluerint Et ut hoc ratum maneat inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum appositione munitam eis in futurorum memoriam dedimus anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo quintodecimo Testibus hiis magistro Galfrido Gibbewyn et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Robertus Dei gratia abbas ecclesie Sancti Petri de Burgoname et eiusdem loci deuotus in Christo conuentusname salutem in Domino eternam Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse prioriname et conuentui Noui Loci super Ancolmename aduocacionem quarte partis ecclesie de Hibaldestowe et molendinum eiusdem uille et omnia tenementa cum pertinenciis in eadem uilla que habent de dono Roberti Fauuelname per cartas ipsius Robertiname habend et pacifice tenend sicut ea rationabiliter sunt consecuti ita quidem quod non liceat predictis prioriname et conuentui Noui Lociname de cetero absque assensu et uoluntate nostra terram aliquam siue redditum in feodo nostro emere uel recipere Pro hac autem nostra confirmacione optinenda prefati priorname et conuentus Noui Lociname soluent nobis singulis annis viijnumeral solidos sterlingorum duobus terminis anni scilicet ad Pentecosten iiijnumeral s et in festo Sancti Martini iiijnumeral s Et si forte prefati priorname et conuentus Noui Loci super Ancolmename a solucione octo solidorum prefatorum terminis pretaxatis cessauerint licebit nobis ipsos distringere per aueria et catalla que in terris de feodo nostro predicto inuenta fuerint donec prefatos viijnumeral s anuos plene persoluerint Et ut hoc ratum maneat inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum appositione munitam eis in futurorum memoriam dedimus anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo quintodecimodate Testibus hiis magistro Galfrido Gibbewynname et aliis