Charter Document - 00620108
Charter Number: | 00620108 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Augustinian Priory of St. John the Evangelist of the Park of Healaugh |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnacione domini mcclxvi ad Pascham facta est hec convencio inter priorem et conventum de Parcho ex una parte et dominum Galfridum Huppesal ex altera parte scilicet quod predicti prior et conventus dimiserunt ad feodi firmam domino Galfrido de Huppesal duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis in villa et territorio de Silton quas habuerunt in puram elemosinam ex dono Willelmi Bibbi tenend et habend sibi et heredibus suis libere quiete et pacifice de dictis priore et conventu de Parco reddendo inde annuatim eidem apud Silton duodecim solidos argenti scilicet medietatem infra octavas die Pentecostes et aliam medietatem infra octavas die sancti Martini in Hyeme pro omni servicio et exaccione ad dictos priorem et conventum pertinentibus Et sciendum quod predictus Galfridus de Huppesall et heredes sui facient omnia servicia que pertinent ad predictam terram Et si in aliquo termino a predicto solucione defecerint dabunt nomine pene vicecomiti Eboraci dimidiam marcam Et sciendum quod predicti prior et conventus dictas duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis predicto Galfrido de Huppesall et heredibus suis per predictum servicium warantizabunt In cuius rei testimonium utraque pars presentibus scriptis sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Bolteby domino Johanne de Davill Thoma filio Stephani et aliis
Markups
Names Markup:
Anno ab incarnacione domini mcclxvi ad Paschamdate facta est hec convencio inter prioremname et conventum de Parchoname ex una parte et dominum Galfridum Huppesalname ex altera parte scilicet quod predicti priorname et conventusname dimiserunt ad feodi firmam domino Galfrido de Huppesalname duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis in villa et territorio de Silton quas habuerunt in puram elemosinam ex dono Willelmi Bibbiname tenend et habend sibi et heredibus suis libere quiete et pacifice de dictis priorename et conventu de Parconame reddendo inde annuatim eidem apud Silton duodecim solidos argenti scilicet medietatem infra octavas die Pentecostes et aliam medietatem infra octavas die sancti Martini in Hyeme pro omni servicio et exaccione ad dictos prioremname et conventumname pertinentibus Et sciendum quod predictus Galfridus de Huppesallname et heredes sui facient omnia servicia que pertinent ad predictam terram Et si in aliquo termino a predicto solucione defecerint dabunt nomine pene vicecomiti Eboraci dimidiam marcam Et sciendum quod predicti priorname et conventusname dictas duas bovatas terre cum tofto et crofto et aliis pertinenciis predicto Galfrido de Huppesallname et heredibus suis per predictum servicium warantizabunt In cuius rei testimonium utraque pars presentibus scriptis sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Boltebyname domino Johanne de Davillname Thoma filio Stephaniname et aliis