Charter Document - 00610368

Charter Document - 00610368


Charter Number: 00610368
Cartulary Title: The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Finalis concordia facta apud Ebor die luna proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis domini Henrici regis Anglie filii regis Johannis septimo coram Simone de Hale tunc vice comite Ebor Roberto de Ros Ricardo de Perci Petro de Brus Roberto de Perci et aliis pluribus fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Henricum de Herghum petentem et Eliam de Gikell tenentem de duodecim bovatis terre cum pertinenciis in Gikel[] et de una carucata terre cum pertinenciis in Lanclif et de tribus carucatis terre cum pertinenciis in Kirkebi in Malghedale unde duellum invadiatum fuit inter eos per breve domini regis de recto in dicto comitatu Ebor scilicet quod dictus Henricus quietas clamavit de se et heredibus suis inperpetuum prefato Elie de Gikel[] et heredibus suis omnes terras predictas cum omnibus pertinenciis suis et pro ista quieta clamacione fine et concordia item Elias dedit prefato Henrico viginti marcas argenti et unam carucatam terre cum toftis et croftis et omnibus aliis pertinenciis suis in Kirkebi in Malghedale sine aliquo retenemento scilicet quatuor bovatas terre que dicuntur Halle Half Flocland et duas bovatas quas Walterus equitiarius tenuit et duas bovatas terre quas Ulfus tenuit et Willelmum Baldwinum cum tota sequela sua tenend et habend eidem Henrico et heredibus suis de predicta Elia et heredibus suis hereditarie redendo predicto Elie et heredibus suis sex solidos annuatim medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini et faciendo opera quatuor hominum annuatim una die tantum in estate que scilicet opera predicta carucata terre debet capitali domino predicte terre

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Finalis concordia facta apud Ebor die luna proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis domini Henrici regis Anglie filii regis Johannis septimo coram Simone de Hale tunc vice comite Eborname Roberto de Rosname Ricardo de Perciname Petro de Brusname Roberto de Perciname et aliis pluribus fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Henricum de Herghumname petentem et Eliam de Gikellname tenentem de duodecim bovatis terre cum pertinenciis in Gikel[] et de una carucata terre cum pertinenciis in Lanclif et de tribus carucatis terre cum pertinenciis in Kirkebi in Malghedale unde duellum invadiatum fuit inter eos per breve domini regis de recto in dicto comitatu Ebor scilicet quod dictus Henricusname quietas clamavit de se et heredibus suis inperpetuum prefato Elie de Gikelname[] et heredibus suis omnes terras predictas cum omnibus pertinenciis suis et pro ista quieta clamacione fine et concordia item Eliasname dedit prefato Henriconame viginti marcas argenti et unam carucatam terre cum toftis et croftis et omnibus aliis pertinenciis suis in Kirkebi in Malghedale sine aliquo retenemento scilicet quatuor bovatas terre que dicuntur Halle Half Flocland et duas bovatas quas Walterus equitiariusname tenuit et duas bovatas terre quas Ulfusname tenuit et Willelmum Baldwinumname cum tota sequela sua tenend et habend eidem Henriconame et heredibus suis de predicta Elianame et heredibus suis hereditarie redendo predicto Eliename et heredibus suis sex solidos annuatim medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini et faciendo opera quatuor hominum annuatim una die tantum in estate que scilicet opera predicta carucata terre debet capitali domino predicte terre