Charter Document - 00610363

Charter Document - 00610363


Charter Number: 00610363
Cartulary Title: The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1293
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hoc scriptum cirografphatum testatur quod abbas et conventus de Sallai concesserunt Waltero de Clapham et Emme uxori sue et heredibus suis quod ipsi molant bladum suum quod crescit super tres acras terre quas habent ex dono ipsorum abbatis et conventus in Stainford ad vicesimum vas multure Quam quidem terram recuperaverunt coram justiciariis domini regis itinerantibus apud Ebor scilicet Johanne de Wallibus Willelmo de Seham Rogero Luvedai Johanne de Metingham magistro Thoma de Sutingtona anno regni regis Edwardi viij ita tamen quod si predicti Walterus et Emma uxor ejus aut heredes eorum aliud bladum alterius terre sue quam bladum trium acrarum terre molere fecerint vel procuraverint sub aliquo colore vel decepcione predicti bladi crescentis super tres acras terre sicut supra dictum nisi ad terciumdecimum vas ex ipso facto ipsi Walterus et Emma et heredes eorum gracia concessa privabuntur et nichilominus de sua transgressione secundum legem predictis abbati et conventui et eorum successoribus sine aliqua contradiccione satisfaciant In hujus rei testimonium hiis mutuis scriptis cirografphatis partes sigilla sua alternatim apposuerunt Datum apud Sallai terciodecimo kal Aug anno regni regis Edwardi vicesimo primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hoc scriptum cirografphatum testatur quod abbasname et conventus de Sallainame concesserunt Waltero de Claphamname et Emme uxoriname sue et heredibus suis quod ipsi molant bladum suum quod crescit super tres acras terre quas habent ex dono ipsorum abbatisname et conventus in Stainfordname ad vicesimum vas multure Quam quidem terram recuperaverunt coram justiciariisname domini regis itinerantibus apud Ebor scilicet Johanne de Wallibusname Willelmo de Sehamname Rogero Luvedainame Johanne de Metingham magistroname Thoma de Sutingtonaname anno regni regis Edwardi viijdate ita tamen quod si predicti Walterusname et Emma uxor ejusname aut heredes eorum aliud bladum alterius terre sue quam bladum trium acrarum terre molere fecerint vel procuraverint sub aliquo colore vel decepcione predicti bladi crescentis super tres acras terre sicut supra dictum nisi ad terciumdecimum vas ex ipso facto ipsi Walterusname et Emmaname et heredes eorum gracia concessa privabuntur et nichilominus de sua transgressione secundum legem predictis abbatiname et conventuiname et eorum successoribus sine aliqua contradiccione satisfaciant In hujus rei testimonium hiis mutuis scriptis cirografphatis partes sigilla sua alternatim apposuerunt Datum apud Sallai terciodecimo kal Aug anno regni regis Edwardi vicesimo primo