Charter Document - 00610101
Charter Number: | 00610101 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Robertus Vavasor salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse et super sanctum altare manu mea obtulisse Deo et beate Marie de Sallay et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam omnes donaciones quas pater meus Willelmus Vavassor eidem ecclesie beate Marie de Sallay donavit scilicet medietatem de Hil cum dimidio prato plene et integre sicut in carta ejus continetur salvo forinseco servicio racionabili quod michi facient monachi et heredibus meis Confirmavi ecclesiam de Thirnescoh cum omnibus pertinentiis suis et quicquid in eadem villa habuit pater meus cum hominibus et catallis eorum salva monachis de Rupe elemosina quam eis caritatis intuitu dedit et incartulavit preterea in lapidicina de Heselwold accipiant monachi de Sallai omnia necessaria sua inperpetuum Preterea concessi et confirmavi eis Bocland ad vaccariam faciendam et sic in directum sursum usque ad Amthorhegge et sic usque ad summitatem Crossegile et sic usque ad superiorem partem de Foxegile et sic usque ad Feldinggate et sic usque Akedeneheuese sicut campus et nemus dividit et sic usque ad Cravenegate et usque Grenesetegile et inde sursum versus est usque Stodfaldgile et sic usque Welpstanes et abbas et conventus concesserunt ut homines de Boultona ad propria averia sua tantum ibi communem pasturam habeant Concessi et confirmavi predictis monachis de Sallai ut in bosco de Boultona a Pakedenbroc usque ad Haiam omnia necessaria sua capiant ad materiem et focale et infra Haiam mortuum boscum jacens Hec autem omnia concessi et confirmavi prenominate ecclesie de Sallai sicut carta patris mei et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum ita pure et libere et perpetue sicut ulla elemosina liberius concedi et confirmari potest cum omnibus libertatibus in viis et semitis in pratis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis et in omnibus aliis libertatibus ad liberam elemosinam pertinentibus salvo racionabili regio servicio quantum racionabiliter ad unumquodque pertinet tenementum et hec omnia ego et heredes contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus Gaufrido abbate Novi Monasterii Nicholao decano de Tadecastre Thoma persona de Hedingham Roberto persona de Hackeword et aliis
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Robertus Vavasorname salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse et super sanctum altare manu mea obtulisse Deo et beate Marie de Sallayname et monachisname ibidem Deo servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam omnes donaciones quas pater meus Willelmus Vavassorname eidem ecclesie beate Marie de Sallayname donavit scilicet medietatem de Hil cum dimidio prato plene et integre sicut in carta ejus continetur salvo forinseco servicio racionabili quod michi facient monachiname et heredibus meis Confirmavi ecclesiam de Thirnescoh cum omnibus pertinentiis suis et quicquid in eadem villa habuit patername meus cum hominibus et catallis eorum salva monachis de Rupename elemosina quam eis caritatis intuitu dedit et incartulavit preterea in lapidicina de Heselwold accipiant monachi de Sallainame omnia necessaria sua inperpetuum Preterea concessi et confirmavi eis Bocland ad vaccariam faciendam et sic in directum sursum usque ad Amthorhegge et sic usque ad summitatem Crossegile et sic usque ad superiorem partem de Foxegile et sic usque ad Feldinggate et sic usque Akedeneheuese sicut campus et nemus dividit et sic usque ad Cravenegate et usque Grenesetegile et inde sursum versus est usque Stodfaldgile et sic usque Welpstanes et abbasname et conventusname concesserunt ut homines de Boultonaname ad propria averia sua tantum ibi communem pasturam habeant Concessi et confirmavi predictis monachis de Sallainame ut in bosco de Boultona a Pakedenbroc usque ad Haiam omnia necessaria sua capiant ad materiem et focale et infra Haiam mortuum boscum jacens Hec autem omnia concessi et confirmavi prenominate ecclesie de Sallainame sicut carta patrisname mei et matrisname mee et omnium antecessorum et heredum meorum ita pure et libere et perpetue sicut ulla elemosina liberius concedi et confirmari potest cum omnibus libertatibus in viis et semitis in pratis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis et in omnibus aliis libertatibus ad liberam elemosinam pertinentibus salvo racionabili regio servicio quantum racionabiliter ad unumquodque pertinet tenementum et hec omnia ego et heredes contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus Gaufrido abbate Novi Monasteriiname Nicholao decano de Tadecastrename Thoma persona de Hedinghamname Roberto persona de Hackewordname et aliis