Charter Document - 00610050
Charter Number: | 00610050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto coram magistro Rogero de Seyton magistro Radulfo de Frenygham Thoma Welond Johanne de Levetot et Rogero de Leyc[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam abbatem de Selebi petentem per Radulfum de Scottona positum loco suo ad lucrandum vel perdendum Thomam abbatem de Sallai tenentem per Ricardum de Bouwelande positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Staintona in Craven cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas de Seleby recognovit predictum manerium cum pertinenciis scilicet quicquid idem abbas de Sallay et ecclesia sua de Sallay tenuerunt in eodem manerio de feodo ipsius abbatis de Selebi die quo hec concordia facta fuit esse jus abbatis de Sallay et ecclesie sue de Sallay habend et tenend eidem abbati de Sallay et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto abbate de Seleby et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum Reddendo inde per annum apud Selebi quadraginta solidos sterlingorum ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum sancti Martini in yeme pro omni servicio consuetudine et exaccione Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas de Sallay dedit predicto abbati de Seleby unum spervarium sorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis Domini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto coram magistro Rogero de Seytonname magistro Radulfo de Frenyghamname Thoma Welondname Johanne de Levetotname et Rogero de Leyc[] justiciariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Thomam abbatem de Selebiname petentem per Radulfum de Scottonaname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum Thomam abbatem de Sallainame tenentem per Ricardum de Bouwelandename positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum de manerio de Staintona in Craven cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas de Selebyname recognovit predictum manerium cum pertinenciis scilicet quicquid idem abbas de Sallayname et ecclesia sua de Sallayname tenuerunt in eodem manerio de feodo ipsius abbatis de Selebiname die quo hec concordia facta fuit esse jus abbatis de Sallayname et ecclesie sue de Sallayname habend et tenend eidem abbati de Sallayname et successoribus suis et ecclesiename sue predicte de predicto abbate de Selebyname et successoribus suis et ecclesianame sua predicta inperpetuum Reddendo inde per annum apud Selebi quadraginta solidos sterlingorum ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum sancti Martini in yeme pro omni servicio consuetudine et exaccione Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas de Sallayname dedit predicto abbati de Selebyname unum spervarium sorum