Charter Document - 00600115

Charter Document - 00600115


Charter Number: 00600115
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Tison Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1211
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regi Johannis xiii coram ipso domino rege Simone de Pateshull Iacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemer Roberto de Aumar Rogero Huscarl iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem Rufford querentem et Henricum Hose deforciantem de sexaginta acris terre cum pertinenciis in Egrum unde contencio fuit inter eos utrum scilicet ille sexaginta acre terre sint infra metas nominatas in carta quam idem abbas habet de Willelmo Tisun auunculo ipsius Henrici necne et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totam predictam terram cum pertinenciis tam in bosco quam in plano esse ius predicti abbatis et ecclesie sancte Marie de Rufford ut illam que est infra metas nominatas in carta predicti Willelmi per quam ipse terram illam dedit monachis de Rufford et quam idem abbas in curia prefata protulit et quam idem Henricus recognouit et warantizauit in hec uerba [] Et pro hac recognicione et warantizacione et fine et concordia predictus abbas dedit eidem Henrico decem marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regi Johannis xiiidate coram ipso domino regename Simone de Pateshullname Iacobo de Poternaname Henrico de Ponte Aldemername Roberto de Aumarname Rogero Huscarl iusticiisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum abbatem Ruffordname querentem et Henricum Hosename deforciantem de sexaginta acris terre cum pertinenciis in Egrum unde contencio fuit inter eos utrum scilicet ille sexaginta acre terre sint infra metas nominatas in carta quam idem abbasname habet de Willelmo Tisun auunculo ipsius Henriciname necne et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricusname recognouit totam predictam terram cum pertinenciis tam in bosco quam in plano esse ius predicti abbatisname et ecclesie sancte Marie de Ruffordname ut illam que est infra metas nominatas in carta predicti Willelminame per quam ipse terram illam dedit monachis de Ruffordname et quam idem abbasname in curia prefata protulit et quam idem Henricusname recognouit et warantizauit in hec uerba []embed Et pro hac recognicione et warantizacione et fine et concordia predictus abbasname dedit eidem Henriconame decem marcas argenti