Charter Document - 00600112
| Charter Number: | 00600112 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Tison Fee |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Matheo abbati de Ruffordia et universo conventui ibidem Deo servientibus Hugo Hose salutem in omni salvatore Sciatis hoc esse testamentum et divisionem Henrici Hose fratris mei quod cum lacrimis et gemitu cordis ad obitum suum penituit sicut scriptum ejus hucusque testatur pro eo quod monasterium vestrum et vos male inquietaverat et ideo a vobis cum lacrimis indulgenciam rogavit et precatus est heredes suos obnixe ut permittant vos tenere terram vestram in bene et in pace unde discordia fuit inter vos Hujus autem rei testis sum ego fidelissimus habens divisionem Henrici fratris mei sigillatam sub sigillo Jocelini fratris regine qui per preceptum regis corpus ipsius Henrici in hanc terram attulit et ipse Jocelinus hanc divisionem sigillatam habet Valete
