Charter Document - 00600079
Charter Number: | 00600079 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Tison Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogero Dei gracia Ebor[acensi] archiepiscopo omnibusque sancte ecclesie fidelibus et filiis omnibusque successoribus et heredibus suis Radulfus salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse pro salute anime mee et omnium parentum meorum et antecessorum meorum Deo et ecclesie sancti Osuualdi de Nostla et canonicis ibidem Deo servientibus terram de Swintona videlicet duas carucatas terre in elemosinam perpetuo possidendam liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine quam pater meus Osbertus Siluanus eis dedit et concessit et cartam suam confirmavit ante me pro Dei amore et salute anime sue Et annuatim adquietabo ego et heredes mei terram de forinseco servitio apud Adam Tisun et Henricum Osed et apud eorum heredes et eorum successores ipsi vero canonici adquietabunt eam de servitio quod pertinet ad regem videlicet tantum de danecheld Hujus rei testes sunt Hug[o] de Rodenham []