Charter Document - 00590119
Charter Number: | 00590119 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Percy Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud West[monasterium] die ueneris proxima post ix dies Pasche anno regni regis Ricardi ix coram H[uberto] Cant[uariensi] archiepiscopo Ricardo Eliensi archidiacono magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Iohanne de Gestliges iusticiariis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Robertum le Uauasur petentem et abbatem de Salle tenentem de conuencione facta inter eos super terra de Tirnesco et super warantizacione carte predicti abbatis quam predictus Robertus habet de predicta terra cum pertinenciis in Tirnesco unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas terram illam in manu sua tenebit et si ad firmam alicui dimittere uoluerit nulli alii nisi predicto Roberto ad firmam dimittere poterit Et sciendum quod abbas de Rupe qui predictam terram de abbate de Salle ad firmam habuit per Reginaldum monacum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum in predicta curia quietam clamauit
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud West[monasterium]location die ueneris proxima post ix dies Pasche anno regni regis Ricardi ixdate coram H[uberto] Cant[uariensi] archiepiscoponame Ricardo Eliensi archidiacononame magistro Thoma de Husseburnname Ricardo de Herierdname Osberto filio Herueiname Iohanne de Gestliges iusticiariisname et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Robertum le Uauasurname petentem et abbatem de Sallename tenentem de conuencione facta inter eos super terra de Tirnesco et super warantizacione carte predicti abbatisname quam predictus Robertusname habet de predicta terra cum pertinenciis in Tirnesco unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbasname terram illam in manu sua tenebit et si ad firmam alicui dimittere uoluerit nulli alii nisi predicto Robertoname ad firmam dimittere poterit Et sciendum quod abbas de Rupename qui predictam terram de abbate de Sallename ad firmam habuit per Reginaldum monacumname suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum in predicta curia quietam clamauit