Charter Document - 00590079

Charter Document - 00590079


Charter Number: 00590079
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Percy Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198 - 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die iouis proxima post Purificacionem beate Marie anno regni regis Ricardi decimo coram Hugone Bard[u]l[f] magistro Rogero Arundel Galfrido Haget Philippo filio Roberti Jollano de Neuill iustic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter [Sibillam] de Uall[oniis] et Agnetem de Percy petentes et Robertum prepositum et capitulum sancti iohannis Beuerl[acensis] et Galfridum personam de Burton defendentes super aduocacione ecclesie de Lekenfeld unde recognicio fuit summonita inter eos in prefata curia per breue de ultima presentacione uidelicet quod predicti Robertus prepositus et capitulum et Galfridus persona quietam clamauerunt et liberam de se aduocacionem tocius prefate ecclesie de Lekenfeld cum omnibus pertinenciis prefatis Sibille et Agneti et heredibus ipsius Agnetis inperpetuum Predicti quidem Robertus capitulum et Galfridus persona concesserunt predictis Sibille et Agneti et heredibus Agnetis cimiterium et sepulturam fieri circa ecclesiam de Lekenfeld Et pro hac quieta clamacione fine et concordia prefata ecclesia de Lekenfeld reddet annuatim prefate ecclesie de Burton octo solidos argenti scilicet quatuor ad Pentecosten et quatuor ad festum sancti Martini pro omni ecclesiastica consuetudine Prescripti siquidem prepositus et eius successores prepositi et capitulum admittent personas ad ecclesiam de Lekenfeld ad presentacionem prefatarum Sibille et Agnetis et heredum Agnetis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die iouis proxima post Purificacionem beate Marie anno regni regis Ricardi decimo coram Hugone Bard[u]l[f]name magistro Rogero Arundelname Galfrido Hagetname Philippo filio Robertiname Jollano de Neuill iustic[iariis]name domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter [Sibillam] de Uall[oniis]name et Agnetem de Percyname petentes et Robertum prepositumname et capitulum sancti iohannis Beuerl[acensis]name et Galfridum personam de Burtonname defendentes super aduocacione ecclesie de Lekenfeld unde recognicio fuit summonita inter eos in prefata curia per breue de ultima presentacione uidelicet quod predicti Robertus prepositusname et capitulumname et Galfridus personaname quietam clamauerunt et liberam de se aduocacionem tocius prefate ecclesie de Lekenfeld cum omnibus pertinenciis prefatis Sibillename et Agnetiname et heredibus ipsius Agnetisname inperpetuum Predicti quidem Robertusname capitulumname et Galfridus personaname concesserunt predictis Sibillename et Agnetiname et heredibus Agnetisname cimiterium et sepulturam fieri circa ecclesiam de Lekenfeld Et pro hac quieta clamacione fine et concordia prefata ecclesia de Lekenfeld reddet annuatim prefate ecclesie de Burton octo solidos argenti scilicet quatuor ad Pentecosten et quatuor ad festum sancti Martini pro omni ecclesiastica consuetudine Prescripti siquidem prepositusname et eius successores prepositi et capitulumname admittent personas ad ecclesiam de Lekenfeld ad presentacionem prefatarum Sibillename et Agnetisname et heredum Agnetisname