Charter Document - 00590074
Charter Number: | 00590074 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Percy Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die sancte Margarete anno uicesimo viii regni regis Henrici secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnell[is] et Roberto de Whitefeld tunc iustic domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Agnetem de Percy et Willelmum de Percy nepotem suum filium Alani de Percy scilicet quod prefata Agnes de Perci dedit predicto Willelmo de Perci terram redditus centum solidorum scilicet vi bouatas terre in Betmeslay cum omnibus pertinenciis et vii bouatas terre in Aystaneby cum omnibus pertinenciis et quatuor bouatas terre in Littona cum omnibus pertinenciis cum legali estor ita quod predicte terre cum legali estor ualent c s scilicet pro clamo suo de Gairegraua et quieta clamacione ipsi Agneti de Perci et heredibus suis de se et heredibus suis Et quia predicte vi bouate terre in Betmeslay nondum sunt quiete ideo predictus Willelmus de Perci octo annis habebit ex redditu molendinorum de Topcliue iiii marcas annuatim duas marcas ad Pentecosten et duas ad festum sancti Martini finitis octo annis predictus Willelmus de Perci habebit vi bouatas terre in Betmeslay liberas et quietas et predicte quatuor marce remanebunt quiete ipsi Agneti de Perci et si quod escetum puelle uel mulieris sororis uel filie alicuius militis in manum dicte Agnete de Perci euenerit habentis redditum decem librarum uel duodecim ipsa Agnes de Percy eam predicto Willelmo de Perci matrimonio copulabit et terre redditus centum solidorum remanebunt quiete et libere ipsi Agneti de Perci et heredibus suis et si quod escetum non euenerit in manum ipsius Agnetis de Perci tunc predictus Willelmus de Perci et heredes sui tenebunt predictas terras scilicet in Betmeslai et Aystaneby et in Littona libere et quiete faciendo seruicium Agneti de Perci et heredibus suis pro tercia parte unius militis feodi Et hoc est legale estor una carucata bouum et uiginti quatuor uacce et septem equi et due sues ad predictas terras restaurandum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum]location die sancte Margarete anno uicesimo viii regni regis Henrici secundidate coram Thoma filio Bernardiname et Alano de Furnell[is]name et Roberto de Whitefeld tunc iusticname domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Agnetem de Percyname et Willelmum de Percy nepotem suum filium Alani de Percyname scilicet quod prefata Agnes de Perciname dedit predicto Willelmo de Perciname terram redditus centum solidorum scilicet vi bouatasnumeral terre in Betmeslay cum omnibus pertinenciis et vii bouatasnumeral terre in Aystaneby cum omnibus pertinenciis et quatuor bouatas terre in Littona cum omnibus pertinenciis cum legali estor ita quod predicte terre cum legali estor ualent c snumeral scilicet pro clamo suo de Gairegraua et quieta clamacione ipsi Agneti de Perciname et heredibus suis de se et heredibus suis Et quia predicte vi bouatenumeral terre in Betmeslay nondum sunt quiete ideo predictus Willelmus de Perciname octo annis habebit ex redditu molendinorum de Topcliue iiii marcasnumeral annuatim duas marcas ad Pentecosten et duas ad festum sancti Martini finitis octo annis predictus Willelmus de Perciname habebit vi bouatasnumeral terre in Betmeslay liberas et quietas et predicte quatuor marce remanebunt quiete ipsi Agneti de Perciname et si quod escetum puelle uel mulieris sororis uel filie alicuius militis in manum dicte Agnete de Perciname euenerit habentis redditum decem librarum uel duodecim ipsa Agnes de Percyname eam predicto Willelmo de Perciname matrimonio copulabit et terre redditus centum solidorum remanebunt quiete et libere ipsi Agneti de Perciname et heredibus suis et si quod escetum non euenerit in manum ipsius Agnetis de Perciname tunc predictus Willelmus de Perciname et heredes sui tenebunt predictas terras scilicet in Betmeslai et Aystaneby et in Littona libere et quiete faciendo seruicium Agneti de Perciname et heredibus suis pro tercia parte unius militis feodi Et hoc est legale estor una carucata bouum et uiginti quatuor uacce et septem equi et due sues ad predictas terras restaurandum