Charter Document - 00590072
Charter Number: | 00590072 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Percy Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die Lune proxima ante festum sancte Margarete anno xxviii regni Henrici regis secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnell[is] et Roberto de Witefeld tunc iustic[] domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Ricardum de Neuby et Agnetem de Percy de dimidia carucata terre in Daltona unde cognicio fuit sum monita inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Ricardus quietam clamauit Agneti de Percy et heredibus suis predictam dimidiam carucatam terre in Daltona cum pertinenciis quietam et liberam de se et de heredibus suis pro xii solidis quos monachi de Fontibus reddent annuatim sibi et heredibus suis ex parte domine Agnetis de Percy et prefatus Ricardus de Neuby warantizabit Agneti de Percy et heredibus suis prefatam dimidiam carucatam terre in Daltona cum omnibus pertinenciis contra omne clamium et prefata Agnes de Percy warantizabit predicto Ricardo et heredibus suis xii solidos prenominatos contra omne clamium et predictus Ricardus faciet forinsecum seruicium quantum pertinet dimidie carucate terre unde xii carucate terre faciunt seruicium feodi unius militis et predicti monachi de Fontibus reddent prefato Ricardo et heredibus suis xii solidos predictos de firma quam debent Agneti de Percy pro grangia de Marton
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die Lune proxima ante festum sancte Margarete anno xxviii regni Henrici regis secundidate coram Thoma filio Bernardiname et Alano de Furnell[is]name et Roberto de Witefeld tunc iusticname[] domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Ricardum de Neubyname et Agnetem de Percyname de dimidia carucata terre in Daltona unde cognicio fuit sum monita inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Ricardusname quietam clamauit Agneti de Percyname et heredibus suis predictam dimidiam carucatam terre in Daltona cum pertinenciis quietam et liberam de se et de heredibus suis pro xii solidisnumeral quos monachi de Fontibusname reddent annuatim sibi et heredibus suis ex parte domine Agnetis de Percyname et prefatus Ricardus de Neubyname warantizabit Agneti de Percyname et heredibus suis prefatam dimidiam carucatam terre in Daltona cum omnibus pertinenciis contra omne clamium et prefata Agnes de Percyname warantizabit predicto Ricardoname et heredibus suis xii solidosnumeral prenominatos contra omne clamium et predictus Ricardusname faciet forinsecum seruicium quantum pertinet dimidie carucate terre unde xii carucatenumeral terre faciunt seruicium feodi unius militis et predicti monachi de Fontibusname reddent prefato Ricardoname et heredibus suis xii solidosnumeral predictos de firma quam debent Agneti de Percyname pro grangia de Marton