Charter Document - 00570131

Charter Document - 00570131


Charter Number: 00570131
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1160 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Engelrammus decanus de Ridale et Pikeringalith salutem Notum sit vobis quod Sunniue uxor Lamberti de Houetun et due filie ejus Sigerith et Orenge coram fratribus capituli nostri et multis aliis quieta clamaverunt Deo et sancte Marie Rieuall[is] et monachis ibidem Deo servientibus unam bovatam terre et duo sarta que continent v acras terre que de eisdem monachis tenuerant cum omnibus earum pertinentiis libera et quieta sine omni reclamatione in posterum de se et de omnibus heredibus suis et hoc legitime et firmiter tenendum in manu mea coram omnibus affidaverunt in ecclesia Omnium Sanctorum apud Helmeslai in presentia duorum archidiaconorum Johannis scilicet filii Lethold et Radulfi del Alnai Monachi vero propter hoc dederunt eisdem mulieribus sex marcas argenti et unam vaccam His testibus Roberto filio Willelmi sub archidiacono Hugone de Ruddebi et Waltero fratre ejus Willelmo de Laceles Waltero decano de Bulemer Willelmo clerico de Kirkebi Roberto capellano de Helmeslai Roberto clerico de Martun Roberto de Bruntun Petro de Surdeuals et Willelmo fratre ejus Alano de Buleford Radulfo filio Margar[ete] Petro de Houetun