Charter Document - 00570091

Charter Document - 00570091


Charter Number: 00570091
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1178
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia que facta fuit apud Danecastr[iam] in Natiuitate beate Marie uirginis anno xxiiij regni Henrici regis secundi coram Hugone Murdac et Iohanne Cumin et Iohanne filio Luce et Randulfo de Glanuill et Bertram de Uerd[un] et Willelmo filio Aldel[ini] et Michaele Belet et Willelmo de Bending[es] et Roberto Poher et allis iusticiis domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Rieualle et Adam de Boltebia de pastura de Boltebia et de Rauenestorp et de Trillebia unde placitum erat inter eos scilicet quod predictus Adam concessit prenominatis monachis totam terram quam pater suus eis dedit in Boltebia per easdem diuisas que continentur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stuteuill domini predicti Ade Concessit etiam prefatus Adam prenominatis monachis pasturam sufficientem cccc ovibus in pastura de Boltebia et de Rauenestorp et de Trillebia ubique pascendis ubi dominica aueria ipsius Ade et hominum suorum pascunt et ad pasturam illam adeundam liberum habebunt introitum et exitum ita quod predicti monachi non ponent in prenominatam pastura plures quam cccc oves Idem etiam monachi habebunt in eadem pastura quatuor carucatas boum unam quamque de viij bobus et xxxij vaccas cum secta et exitu earum et duos tauros et vi equos et vi sues cum exitibus earum ita quod tota secta et exitus predictarum uaccarum et porcorum remoueantur a pastura illa in fine cuiusque anni Habebunt etiam alia aisiamenta per totum boscum predicti Ade de mairemio et busco cum mensura sicut ipse Adam ad opus suum proprium et sicut continetur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stuteuill domini ipsius Ade

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia que facta fuit apud Danecastr[iam]location in Natiuitate beate Marie uirginis anno xxiiij regni Henrici regis secundidate coram Hugone Murdacname et Iohanne Cuminname et Iohanne filio Lucename et Randulfo de Glanuillname et Bertram de Uerd[un]name et Willelmo filio Aldel[ini]name et Michaele Beletname et Willelmo de Bending[es]name et Roberto Pohername et allis iusticiisname domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Rieuallename et Adam de Boltebianame de pastura de Boltebialocation et de Rauenestorplocation et de Trillebialocation unde placitum erat inter eos scilicet quod predictus Adam concessit prenominatis monachis totam terram quam pater suus eis dedit in Boltebia per easdem diuisas que continentur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stuteuill domini predicti Adename Concessit etiam prefatus Adamname prenominatis monachisname pasturam sufficientem cccc ovibusnumeral in pastura de Boltebia et de Rauenestorp et de Trillebia ubique pascendis ubi dominica aueria ipsius Ade et hominum suorum pascunt et ad pasturam illam adeundam liberum habebunt introitum et exitum ita quod predicti monachi non ponent in prenominatam pastura plures quam cccc ovesnumeral Idem etiam monachiname habebunt in eadem pastura quatuor carucatas boum unam quamque de viij bobusnumeral et xxxij vaccasnumeral cum secta et exitu earum et duos tauros et vi equosnumeral et vi suesnumeral cum exitibus earum ita quod tota secta et exitus predictarum uaccarum et porcorum remoueantur a pastura illa in fine cuiusque anni Habebunt etiam alia aisiamenta per totum boscum predicti Adename de mairemio et busco cum mensura sicut ipse Adamname ad opus suum proprium et sicut continetur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stuteuill domini ipsius Adename