Charter Document - 00570048
| Charter Number: | 00570048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia [] Sciatis quod Nicholaus de Stutevill ad peticionem suam nobiscum finem fecit per x milia m[arcarum] pro habenda hereditate sua scilicet omnibus terris unde Willelmus de Stutevill frater ejus fuit saisitus die qua obiit sicut de hereditate sua exceptis castello de Ckanareburg et Ponte Burgi cum omnibus pertinentiis suis que nos in manu nostra retinebimus donec nobis predicta decem milia marc[arum] persolverit et cum debitum predictum nobis reddiderit nos ei omnia predicta castell[um] scilicet Knareburg et Pontem Burgi cum omnibus pertinentiis suis reddemus et infra finem predictum computabuntur duo milia et centum marc[arum] quas predictus Willelmus frater ejus nobis debuit die qua obiit vadia autem que idem Willelmus frater ejus tenuit die qua obiit et que archiepiscopus Cant[uariensis] postea tenuit die obitus sui unde finis factus non fuit habebit idem Nicholaus usque ad terminos statutos Testibus Gaufrido filio Petri comite Essexie Willelmo Mariscello comite Penbroc Willelmo comite Warrena Willelmo comite Arundell Willelmo Briwer Roberto de Veltriponte apud Lambeth v die Augusti
