Charter Document - 00570047
Charter Number: | 00570047 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia [] Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse venerabili patri nostro H Cant[uariensi] archiepiscopo pro quatuor millia marc[arum] custodiam Roberti filii et heredis Willelmi de Stutevill cum tota terra sua in Anglia et Normannia et cum castris tenementis et feodi firmis wardis firmis et vadiis suis quorum termini non sunt finiti Concessimus etiam eidem archiepiscopo maritagium ipsius Roberti ita tamen quod ipsum non maritavit nec militem faciet nisi per voluntatem nostram et assensum nostrum Concessimus quoque ei de assensu predicti Roberti omnia predicta tenenda usque ad quatuor annos a festo sancti Johannis Baptiste anno regni nostri quinto et amplius quicquid de ipso Roberto contingat donec pecuniam suam vel rationabilem custum suum inde perceperit Per hunc itaque finem concessimus eidem archiepiscopo omnes carrucas in predictis tenementis inventas et debet istam pecuniam solvere a festo sancti Johannis Baptiste anno regni nostri quinto infra duos annos scilicet in predicto festo sancti Johannis Baptiste mille marcas et infra eundem annum mille marcas in sequenti vero anno duo milia marc[arum] Si vero de ipso archiepiscopo interim humaniter contigerit ille vel illi quibus hanc custodiam assignaverit omnia predicta tenebunt per predictum finem eodem modo et exinde omnia predicta ad prefatum Robertum per eundem finem integre revertentur vel antea si ipse Robertus prius inde gratum archiepiscopi fecerit Quare volumus et firmiter precipimus quod ipse archiepiscopus vel illi quibus eandem custodiam assignaverit omnia predicta teneant bene et in pace [] libera et quieta ab omnibus demandis debitis et exactionibus que ad nos pertinent preter predicta quatuor milia marc[arum] usque ad predictum terminum salvo nobis debito servicio et eo salvo quod predictus archiepiscopus non maritabit ipsum Robertum nec militem faciet nisi per voluntatem nostram et assensum nostrum sicut predictum est Testibus E Elyenis J Norwicensis episcopus W comite Arundell comite Willelmo Marescello Willelmo de Breos Geroldus filio Geroldus Thome Basset Dat per manum Hugonum de Wellensis apud Rothomagensis ix die Julii anno regni nostri quinto