Charter Document - 00570046
Charter Number: | 00570046 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia [] Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Roberto de Stutevill filio et heredi Willelmi de Stutevill omnes wardas firmas et vadia que pater suus habuit die qua obiit quorum termini non sunt finiti tenenda ei et heredibus suis usque ad terminos suos Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Robertus et heredes sui habeant et teneant predictas wardas firmas et vadia cum omnibus ad ea pertinentibus bene et in pace libere et quiete integre plenaria et honorifice in omnibus rebus et locis ad ea pertinentibus usque ad terminos suos Testibus E Elyensis J Norwicensis episcopi W comite Arundell comite W Marescello W de Breos G filio G Thome Basset Alano Basset Datum per manum Hugonum de Wellensis apud Rothomagensis ix die Julii anno regni nostri quinto