Charter Document - 00570045

Charter Document - 00570045


Charter Number: 00570045
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1203
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Johannes Dei gratia rex [] Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Roberto de Stutevill filio et heredi Willelmi de Stutevill Cnareburg et Pundeburg cum socnis et forestis et cum omnibus aliis pertinentiis suis que pater ipsius habuit de dono regis Henrici patris nostri sicut carta ejusdem regis patris nostri rationabiliter testatur et preterea forestam de Westmeriland quam pater ejus habuit ex dono nostro sicut carta nostra testatur omnia etiam antiqua tenementa feodi firmas ipsius Willelmi et omnes terras et tenementa sibi et heredibus suis ab ipso vel antecessoribus suis in hereditatem adquisita sicut idem Willelmus vel antecessores ejus ea rationabiliter adquisierunt de dono vel empcione tam in Anglia quam in Normannia Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Robertus et heredes sui post eum habeant et teneant omnia predicta bene et in pace libere et quiete integre plenaria et honorifice in forestis in boscis plano viis semitis moris et mariscis in pratis pascuis et pasturis vivariis stagnis aquis et molendinis piscariis et turbariis in homagiis et releviis et serviciis et in omnibus aliis rebus et locis et libertatibus et liberis consuetudinibus ad ea pertinentibus sicut predictum est Testibus E Elyenis J Norwicensis episcopus W comite Arundell comite Willelmo Marescello Willelmo de Brewos Geroldus filio Geroldus Thome Basset Dat per manum Hugonum de Wellensis apud Rothomagensis ix die Julii anno regni nostri quinto