Charter Document - 00570042
Charter Number: | 00570042 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1200 - 1201 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus de Stutevilla dedit Johanni regi Anglie tria millia marcarum argenti pro judicio habenda de baronia Willelmi de Mubrai quam idem Willelmus de Stutevilla calumniatus est in curia regis adversus prefatum Willelmum de Mubrai Est autem sciendum quod Robertus Grundebeof proavus hujus Willelmi de Stutevilla habuit baroniam illam de adquisitione Anglia sed ille Robertus Grundebeof relicto Henrico rege Anglia filio Willelmi Bastardi regis qui Angliam bello sibi subjugavit adhesit Roberto Curtehose duci Normannorum calumnianti regnum Anglie de jure paterno contra predictum Henricum regem Anglie fratrem suum juniorem et in prelio quod fuit inter illos duos fratres videlicet Henricum regem Anglie et Robertum Curtehose fratrem suum ducem Normannie apud Tenerchebrai Henricus rex Anglie exstitit victor et cepit Robertum Curtehose fratrem suum et tenuit in carcere usque ad consummationem vite sue similiter Robertum Grundebeof et baroniam suam dedit Henricus rex Nigello de Aubenni proavo istius Willelmi de Mubrai Preterea sciendum est quod Robertus de Stuteville pater predicti Willelmi de Stuteville tempore regis Henrici secundi calumniatus erat prefatam baroniam adversus Rogerum de Mubrai patrem prefati Willelmi de Mubrai et convenit inter eos sic quod Rogerus de Mubrai dedit Roberto de Stutevilla Kyrkebi in Moreshefd cum pertinentiis suis pro feodo decem militum pro homagio suo et pro quieta clamantia calumnie sue Sed quia hec in curia regis et ejus munimine non fuerant confirmata predictus Willelmus de Stutevilla iterum suscitavit litem de baronia illa in curia Johannis regis Anglie Cumque super hoc diu certatum esset tandem consilio regni et voluntate regis pax et finalis concordia facta est inter predictos Willelmum de Stutevilla et Willelmum de Mubrai in hunc modum quod Willelmus de Stutevilla renunciavit calumnie sue quam habuit adversus Willelmum de Mubrai super baronia sua et Willelmus de Mubrai dedit Willelmo de Stutevilla pro homagio suo et pro renunciatione juris sui in augmentum feoda novem militum et duodecim libratus redituum Et sic remissis omnibus querelis hinc et inde facti sunt amici coram Johanne rege Anglie secundo anno regni sui apud Lue in Lindissia villam Lincolniensis episcopi prima Dominica Septuagesime
Markups
Names Markup:
Willelmus de Stutevillaname dedit Johanni regi Angliename tria millia marcarum argenti pro judicio habenda de baronia Willelmi de Mubrai quam idem Willelmus de Stutevillaname calumniatus est in curia regis adversus prefatum Willelmum de Mubrainame Est autem sciendum quod Robertus Grundebeofname proavus hujus Willelmi de Stutevilla habuit baroniam illam de adquisitione Anglia sed ille Robertus Grundebeofname relicto Henrico rege Anglia filio Willelmi Bastardi regisname qui Angliam bello sibi subjugavit adhesit Roberto Curtehose duci Normannorumname calumnianti regnum Anglie de jure paterno contra predictum Henricum regem Anglie fratrem suum junioremname et in prelio quod fuit inter illos duos fratres videlicet Henricum regem Angliename et Robertum Curtehose fratrem suum ducem Normanniename apud Tenerchebrai Henricus rex Angliename exstitit victor et cepit Robertum Curtehose fratremname suum et tenuit in carcere usque ad consummationem vite sue similiter Robertum Grundebeofname et baroniam suam dedit Henricus rexname Nigello de Aubenniname proavo istius Willelmi de Mubrainame Preterea sciendum est quod Robertus de Stuteville pater predicti Willelmi de Stutevillename tempore regis Henrici secundi calumniatus erat prefatam baroniam adversus Rogerum de Mubrai patremname prefati Willelmi de Mubrai et convenit inter eos sic quod Rogerus de Mubrainame dedit Roberto de Stutevillaname Kyrkebi in Moreshefd cum pertinentiis suis pro feodo decem militum pro homagio suo et pro quieta clamantia calumnie sue Sed quia hec in curia regis et ejus munimine non fuerant confirmata predictus Willelmus de Stutevillaname iterum suscitavit litem de baronia illa in curia Johannis regis Angliename Cumque super hoc diu certatum esset tandem consilio regni et voluntate regis pax et finalis concordia facta est inter predictos Willelmum de Stutevillaname et Willelmum de Mubrainame in hunc modum quod Willelmus de Stutevillaname renunciavit calumnie sue quam habuit adversus Willelmum de Mubrainame super baronia sua et Willelmus de Mubrainame dedit Willelmo de Stutevillaname pro homagio suo et pro renunciatione juris sui in augmentum feoda novem militum et duodecim libratus redituum Et sic remissis omnibus querelis hinc et inde facti sunt amici coram Johanne rege Angliename secundo anno regnidate sui apud Lue in Lindissia villamlocation Lincolniensis episcopi prima Dominica Septuagesimedate