Charter Document - 00570037
Charter Number: | 00570037 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes Dei gratia [] Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo de Stutevill et heredibus suis post eum unum mercatum singulis ebdomadis una die scilicet die Sabbati apud Buttrecramb et j feriam ibidem singulis annis per duos dies duraturam scilicet in vigilia sancte Trinitatis et in die ejusdem festi Quare volumus et firmiter precipimus quod idem Willelmus et heredes sui post eum predictum mercatum et feriam predictam habeant et teneant in perpetuum libere et quiete integre honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercata et ferias pertinentibus ita tamen quod sint sine detrimento vicinorum mercatorum et feriarum Testibus Willelmo Marescello [] G filio Petri [] Hugone Bardulf [] Datum per manum Symonis Well[ensis] archidiaconus [] J de Gray archidiaconus Gloucestrie apud Auelton xxiij die Aprilis anno regni nostri primo