Charter Document - 00570034

Charter Document - 00570034


Charter Number: 00570034
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Presentation
Date: 1192 - 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Willelmus de Stuteuile salutem Noverit universitas vestra quod audito jure monachorum de Bard[eneia] et cognito super ecclesiis de Hale et Hekingt[ona] et rationibus eorum intellectis et plene cognitis tam per vivas voces et testimonium baronum de feodo quam per cartam Gilberti de Gant eis datam antequam comitatum Linc[olnie] fuerit adeptus ipsos ad predictas ecclesias absque omni retencione presentavi integre cum omnibus pertinenciis inperpetuum habendas sicut predictus Gilbertus de Gaunt eis plenius et melius concessit et dedit Hanc autem presentacionem feci et sigillo meo confirmavi cum esset baronia Gilberti de Gaunt et heres ejusdem baronie scilicet Gilbertus de Gaunt filius Roberti de Gaunt in custodia mea auctoritate et precepto domini regis Ricardi Test[ibus] magistro Willelmo sub decano Linc magistro Stephano archidiacono de Bukingh[amia] []