Charter Document - 00560112
Charter Number: | 00560112 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamt[onam] die iouis post octabas sancti Ilarii proxima anno regni regis Ricardi secundo coram Hug[one] Bard[ulfo] [] inter priorem et conuentum de Lewes per Mainonem camerarium de Lewes loco illorum positum et Willelmum de Warenn[a] filium Regin[aldi] de Warenn[a] de aduocatione ecclesie de Herthille unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Willelmus quietam clamat de se et heredibus suis predictis priori et conuentui aduocationem prefate ecclesie de Herthille in perpetuam elemosinam ut ad eam personam presentent quam uoluerint et similiter quietum clamat eis unum masagium in eadem uilla quod Bernard[us] Ragedale tenuit et masagium quod Rob[ertus] clericus tenuit quietum remanet prefato Willelmo et heredibus suis finabiliter cum gardino eiusdem masagii uersus orientalem partem ecclesie de Herthille iuxta cimiterium Et pro hac concordia predicti prior et conuentus quietam clamauerunt predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum aduocationem ecclesie de Porteslad[e] ut ad eam [personam] presentent quam uoluerint ita quod persona quam prefatus Willelmus uel heredes sui ad prefatam ecclesiam de Portesl[ade] presentauerint reddet prefatis priori et conuentui annuatim quadraginta sol[idos] [in] perpetuam elemosinam
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamt[onam] die iouis post octabas sancti Ilarii proxima anno regni regis Ricardi secundo coram Hug[one] Bard[ulfo]name [] inter prioremname et conuentum de Lewesname per Mainonem camerarium de Lewesname loco illorum positum et Willelmum de Warenn[a] filium Regin[aldi] de Warenn[a]name de aduocatione ecclesie de Herthille unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Willelmusname quietam clamat de se et heredibus suis predictis prioriname et conuentuiname aduocationem prefate ecclesie de Herthille in perpetuam elemosinam ut ad eam personam presentent quam uoluerint et similiter quietum clamat eis unum masagium in eadem uilla quod Bernard[us] Ragedalename tenuit et masagium quod Rob[ertus] clericusname tenuit quietum remanet prefato Willelmoname et heredibus suis finabiliter cum gardino eiusdem masagii uersus orientalem partem ecclesie de Herthille iuxta cimiterium Et pro hac concordia predicti priorname et conuentusname quietam clamauerunt predicto Willelmoname et heredibus suis in perpetuum aduocationem ecclesie de Porteslad[e] ut ad eam [personamname] presentent quam uoluerint ita quod personaname quam prefatus Willelmusname uel heredes sui ad prefatam ecclesiam de Portesl[ade] presentauerint reddet prefatis prioriname et conuentuiname annuatim quadraginta sol[idos] [in] perpetuam elemosinam