Charter Document - 00560032
Charter Number: | 00560032 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus comes de Warenna dono et concedo Deo et sancto Pancratio et monachis ibidem Deo seruientibus in libera elemosina omnes terras et omnia tenementa sua que habent de feodo meo cuiuscunque donationis sint absoluta et quieta ab omnibus donis et auxiliis et ab omnibus consuetudinibus et a seruitiis Dono quidem eis quicquid in illis haberem si mihi retinuissem ea Ego autem de meo proprio adquietabo illa erga regem de danegeld et de omnibus aliis seruitiis que ad regem pertinent Dono etiam illis de omnibus dominiis meis plenariam decimam uidelicet de blado de feno de agnis de uelleribus de caseis et plenariam decimam denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia Quamuis autem ex illis denariis in procuratione me a siue aliorum quorumlibet expendatur ex illis tamen plenaria supradictis monachis reddatur decima Et si dominium meum aut redditus mei creuerint eotenus crescat et decima monachorum Hec supradicta ego pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum predictis monachis concessi et hac mea presenti carta confirmaui quando feci dedicare ecclesiam sancti Pancratii et de decima denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia dotaui ipsam ecclesiam et inde saisiui eam per capillos capitis mei et fratris mei Rad[ulfi] de Warenna quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante altare Henricus episcopus Wintoniensis Teste Teobaldo archiepiscopo Cantuar[iensi] Henrico episcopo Wint[oniensi] Rodberto episcopo Bad[oniensi] Ascelino episcopo Rouecestr[iensi] qui eandem ecclesiam dedicauerunt et test[ibus] Edwardo abbate Rading[ensi] Walt[ero] abbate de Bello Walt[ero] priore Cant[uariensi] Walt[ero] archidiac[ono] Cant[uariensi] Ric[ardo] decano Cicestr[iensi] Rodberto archid[iacono] Iohanne de Pagaham Willelmo comite Cicestr[ie] Rad[ulfo] de War[enna] Reg[inaldo] de War[enna] Hug[one] de Petrep[onte] Rad[ulfo] de Pleiz Rodb[erto] de Wesneual Rodb[erto] de Frieuill[] Rodb[erto] de Petrep[onte] Willelmo de Petrep[onte] Adam de Puninges Gwid[one] de m[en]cecurt Willelmo filio suo Willelmo de Droseio
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus comes de Warennaname dono et concedo Deo et sancto Pancrationame et monachisname ibidem Deo seruientibus in libera elemosina omnes terras et omnia tenementa sua que habent de feodo meo cuiuscunque donationis sint absoluta et quieta ab omnibus donis et auxiliis et ab omnibus consuetudinibus et a seruitiis Dono quidem eis quicquid in illis haberem si mihi retinuissem ea Ego autem de meo proprio adquietabo illa erga regemname de danegeld et de omnibus aliis seruitiis que ad regemname pertinent Dono etiam illis de omnibus dominiis meis plenariam decimam uidelicet de blado de feno de agnis de uelleribus de caseis et plenariam decimam denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia Quamuis autem ex illis denariis in procuratione me a siue aliorum quorumlibet expendatur ex illis tamen plenaria supradictis monachisname reddatur decima Et si dominium meum aut redditus mei creuerint eotenus crescat et decima monachorumname Hec supradicta ego pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum predictis monachisname concessi et hac mea presenti carta confirmaui quando feci dedicare ecclesiam sancti Pancratiiname et de decima denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia dotaui ipsam ecclesiam et inde saisiui eam per capillos capitis mei et fratris mei Rad[ulfi] de Warennaname quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante altare Henricus episcopus Wintoniensisname Teste Teobaldo archiepiscopo Cantuar[iensi]name Henrico episcopo Wint[oniensi]name Rodberto episcopo Bad[oniensi]name Ascelino episcopo Rouecestr[iensi]name qui eandem ecclesiamname dedicauerunt et test[ibus] Edwardo abbate Rading[ensi]name Walt[ero] abbate de Belloname Walt[ero] priore Cant[uariensi]name Walt[ero] archidiac[ono] Cant[uariensi]name Ric[ardo] decano Cicestr[iensi]name Rodberto archid[iacono]name Iohanne de Pagahamname Willelmo comite Cicestr[ie]name Rad[ulfo] de War[enna]name Reg[inaldo] de War[enna]name Hug[one] de Petrep[onte]name Rad[ulfo] de Pleiz Rodb[erto] de Wesneualname Rodb[erto] de Frieuillname[] Rodb[erto] de Petrep[onte] Willelmo de Petrep[onte] Adam de Puningesname Gwid[one] de m[en]cecurtname Willelmo filioname suo Willelmo de Droseioname