Charter Document - 00550176

Charter Document - 00550176


Charter Number: 00550176
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1184
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eborac[um] die Lune proxima post Nat[iuitatem] sancte Marie anno regni regis H secundi xxx coram Godefr[ido] de Luci et Hug[one] de Morewic et Hug[one] Murdac et Rog[ero] Arundel et Galfr[ido] de Neuill[] et Willelmo le Uauasur et Galfr[ido] Hagat iusticiis domini regis et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc aderant inter priorem et conuentum sancte Marie de Boelton[] et Petrum filium Grent scilicet quod prior et conuentus Alexandro clerico pro amore Dei et prece Petri filii Grent et amicorum suorum et bono pacis ecclesiam de Karleton[] concesserunt et eum in personam representabunt ita quod Adam filius Albani de predicto Alexandro in perpetuam uicariam prefatam ecclesiam tenebit soluendo annuatim xxx solidos et viii denarios iam dicto Alexandro et insuper toftum quod fuit Thome predicto Alexandro remanebit et ipse Alexander iam dicto priori et conuentui iiii solidos de eadem ecclesia de Karleton[] annuatim nomine pensionis soluet scilicet ii solidos ad festum sancti Martini et ii ad Pentecosten Si uero Alexander Adam superuixerit ipse totam ecclesiam tenebit reddendo predictis canonicis annuatim i marcam argenti ad predictos terminos ita quod post mortem Alexandri ecclesia de Karleton[] ab omni reclamacione Petri et heredum suorum libera et soluta remanebit Si uero Adam Alexandrum superuixerit intuitu pietatis prior et conuentus peticione Petri uel heredum suorum aliquem clericum in predictum beneficium secundum prefatam condicionem misericorditer recipient

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eborac[um] die Lune proxima post Nat[iuitatem] sancte Marie anno regni regis H secundi xxxdate coram Godefr[ido] de Luciname et Hug[one] de Morewicname et Hug[one] Murdacname et Rog[ero] Arundelname et Galfr[ido] de Neuillname[] et Willelmo le Uauasurname et Galfr[ido] Hagat iusticiisname domini regis et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc aderant inter prioremname et conuentum sancte Marie de Boeltonname[] et Petrum filium Grentname scilicet quod priorname et conuentusname Alexandro clericoname pro amore Dei et prece Petri filii Grentname et amicorum suorum et bono pacis ecclesiam de Karletonproperty[] concesserunt et eum in personam representabunt ita quod Adam filius Albaniname de predicto Alexandroname in perpetuam uicariam prefatam ecclesiam tenebit soluendo annuatim xxxnumeral solidos et viiinumeral denarios iam dicto Alexandroname et insuper toftum quod fuit Thomename predicto Alexandroname remanebit et ipse Alexandername iam dicto prioriname et conuentuiname iiiinumeral solidos de eadem ecclesia de Karleton[] annuatim nomine pensionis soluet scilicet iinumeral solidos ad festum sancti Martini et iinumeral ad Pentecosten Si uero Alexandername Adamname superuixerit ipse totam ecclesiam tenebit reddendo predictis canonicisname annuatim inumeral marcam argenti ad predictos terminos ita quod post mortem Alexandriname ecclesia de Karleton[] ab omni reclamacione Petriname et heredum suorum libera et soluta remanebit Si uero Adam Alexandrumname superuixerit intuitu pietatis priorname et conuentusname peticione Petriname uel heredum suorum aliquem clericumname in predictum beneficium secundum prefatam condicionem misericorditer recipient