Charter Document - 00550164
| Charter Number: | 00550164 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1190 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta inter monachos de Kirk[estal] et Robertum de Montealto apud Eboracum anno primo regni regis Ricardi quando Willelmus Eliensis episcopus cancellarius domini regis venit Eboracum de controversia que erat inter eos de domibus edificatis ab eodem Roberto in communi pastura monachorum apud Aeldefeld scilicet quod idem Robertus domos easdem removeri faciet ab eadem pastura nec in ea ulterius aliquod edificium faciet nec fieri permittet Poterit tamen predictus Robertus reedificare easdem domos si voluerit ex parte orientali de Spinkeswellesic infra essartum Martini per cilium montis qui est ultra domum Jordani hominis sui Terra vero de qua predictus Robertus facit domos illas removeri remanebit eidem Roberto essartanda et colenda si voluerit et monachi habebunt communem pasturam in ea sicut carta Simonis de Montealto testatur His testibus Ada filio Petri Ada filio Normanni Willelmo [] Hugone filio Roberti Toma Pictavien[si] Waltero filio Hugonis Henrico clerico de Kelinton Hugone filio Walteri Hugone de Cresseld Ada de Wirkeleia Hugone de Letheleia Roberto fratre ejus Ricardo de Montealto
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta inter monachos de Kirk[estal]name et Robertum de Montealtoname apud Eboracum anno primo regni regis Ricardiname quando Willelmus Eliensis episcopus cancellarius domini regisname venit Eboracum de controversia que erat inter eos de domibus edificatis ab eodem Robertoname in communi pastura monachorumname apud Aeldefeld scilicet quod idem Robertusname domos easdem removeri faciet ab eadem pastura nec in ea ulterius aliquod edificium faciet nec fieri permittet Poterit tamen predictus Robertusname reedificare easdem domos si voluerit ex parte orientali de Spinkeswellesic infra essartum Martini per cilium montis qui est ultra domum Jordaniname hominis sui Terra vero de qua predictus Robertusname facit domos illas removeri remanebit eidem Robertoname essartanda et colenda si voluerit et monachiname habebunt communem pasturam in ea sicut carta Simonis de Montealtoname testatur His testibus Ada filio Petriname Ada filio Normanniname Willelmoname [] Hugone filio Robertiname Toma Pictavien[si]name Waltero filio Hugonisname Henrico clerico de Kelintonname Hugone filio Walteriname Hugone de Cresseldname Ada de Wirkeleianame Hugone de Letheleianame Roberto fratrename ejus Ricardo de Montealtoname
