Charter Document - 00540084
Charter Number: | 00540084 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Paynel Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
uiris uenerabilibus et amicis in Christo karissimis iusticiariis domini regis de banco S decanus et capitulum ecclesie sancti Petri Ebor[aci] salutem in uero salutari Nouerit pro certo discretio uestra quod communis ueritas est et publicum et notorium in partibus nostris quod tota ecclesia de Ledes spectat ad priorem et monachos sancte Trinitatis Ebor[aci] ita quod duas partes predicte ecclesie per assensum archiepiscoporum Ebor[acensium] et ecclesie Ebor[acensis] in proprios usus per multos annos tenuerunt et tenent et terciam partem clericis conferre consueuerunt in perpetuam uicariam et presentare archiepiscopis ecclesie nostre Magistro autem Paulino qui nuper decessit predictam terciam partem concesserunt in tempore pacis et eum bone memorie Rogero Ebor[acensi] archiepiscopo presentauerunt et ab eo fuit institutus et tota uita sua porcionem illam tenuit nullo reclamante Post mortem uero magistri Paulini eandem porcionem concesserunt Thome clerico qui a domino G archiepiscopo nostro admissus fuit et institutus ad eorum presentacionem sine aliqua contradictione Hec autem pro certo uobis testificamur ne ad falsam alicuius suggestionem uestra quod absit circumueniatur discretio ualete
Markups
Names Markup:
uiris uenerabilibus et amicis in Christo karissimis iusticiariisname domini regis de banco S decanusname et capitulum ecclesie sancti Petri Ebor[aci]name salutem in uero salutari Nouerit pro certo discretio uestra quod communis ueritas est et publicum et notorium in partibus nostris quod tota ecclesia de Ledes spectat ad prioremname et monachos sancte Trinitatis Ebor[aci]name ita quod duas partes predicte ecclesie per assensum archiepiscoporum Ebor[acensium]name et ecclesie Ebor[acensis]name in proprios usus per multos annos tenuerunt et tenent et terciam partem clericisname conferre consueuerunt in perpetuam uicariam et presentare archiepiscopisname ecclesie nostre Magistro autem Paulinoname qui nuper decessit predictam terciam partem concesserunt in tempore pacis et eum bone memorie Rogero Ebor[acensi] archiepiscoponame presentauerunt et ab eo fuit institutus et tota uita sua porcionem illam tenuit nullo reclamante Post mortem uero magistri Paulininame eandem porcionem concesserunt Thome clericoname qui a domino G archiepiscoponame nostro admissus fuit et institutus ad eorum presentacionem sine aliqua contradictione Hec autem pro certo uobis testificamur ne ad falsam alicuius suggestionem uestra quod absit circumueniatur discretio ualete