Charter Document - 00540030

Charter Document - 00540030


Charter Number: 00540030
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Paynel Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus de Warewyc assensu Hidonie sponse mee et heredum meorum concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Holetorp filio Hugonis et heredibus suis karucatam terre in Munketun quam Gerardus de Luttun dedit [ei] pro homagio et servicio et nominatum propter xvj marcas de qua terra prefatus Ricardus habet cartam supradicti Gerardi omnibus libertatibus de quibus carta sua loquitur scilicet in bosco in plano in pratis in pascuis in aquis in semitis et in omnibus aisiamentis excepto stangno molendini prefate ville faciendo forinsecum servicium unde xviij karucate faciunt militem Hanc vero concessi ego Ricardus de Warewyc prefato Ricardo de Holetorp propter duas argenti Hiis testibus Willelmo filio Roberti Waleran filio Wale Hugone de Holetorp Willelmo de Placiz Willelmo de Stiuetun Willelmo filio Petri Roberto Brun Rogero de Haleford Roberto clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)