Charter Document - 00540028
Charter Number: | 00540028 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Paynel Fee |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit domino meo et heredibus meis et universis fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Simundus Tuschet do et concedo imperpetuum elemosinam quandam scilicet Cinfigthait cum quadam parte propinqui nemoris in campo de Bileburc sicut ego ipse perambulavi cum hominibus meis ejusdem ville idem concedentibus et communem pasturam illius predicte ville et insuper omnem decimacionem molendinorum meorum de Munchetuna villa mea hospitali sancti Petri Ebor[aci] ad alendos infirmos ibidem commorantes pro amore Dei et sancti Petri et sancti Leonardi et pro remissione peccatorum meorum et salute anime mee et pro anima patris et matris mee et fratris mei et omnium antecessorum meorum ut simus participes omnium beneficiorum que fiunt in illa domo Dei usque in sempiternam Hanc autem donacionem ab heredibus meis illibatam conservari volo et precipio Et fratres hospitalis hominibus ejusdem ville eandem fraternitatem concedunt quam et michi concesserunt Et preterea concedo decimam omnium piscium qui capiuntur in stagno predictorum molendinorum Hiis testibus Gerardo presbitero Efuuardo Odone preposito Elfwino Godwino Gamello fabro Osberto Admundo Gamello Gallo Huctredo et ceteris bonis hominibus ejusdem ville Valete