Charter Document - 00530091
Charter Number: | 00530091 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 - 1174 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Acharius de Tunstal salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie Rieuallis et monachis ibidem Deo seruientibus pro anima mea et pro animabus omnium parentum meorum in liberam et perpetuam elemosinam xxv acras terre et dimidiam in territorio de Bodelt[un] ad australem partem uie qua itur de Bodelt[un] ad Richemund iuxta fontem qui uocatur Birkelde ad orientalem partem eius usque ad Stainwath de qua terra iiii acre et dimidia sunt culte et xxi inculte et nemorose quas saltabunt monachi cum uoluerint et totam terram istam scilicet xxv acras et dimidiam fossato uel sepi claudent et utentur sicut eis placuerit que in una cultura continentur Preter hec dedi eis tres acras terre ad Wantegilebanch et pasturam per totum territorium eiusdem uille intus et extra ubicumque pecora mea et hominum eiusdem uille pascuntur ad x boues et unum taurum et xxiiii uaccas cum uitulis suis qui morabuntur cum matribus suis semper per annum integrum in eadem pastura et ad xii porcos habentes etatem anni unius Et preter hec dedi eis octo perticatas terre in latum a fonte qui uocatur Birkelde usque ad uiam que uadit de Bodelt[un] ad Richemund ad egressum et regressum suum itemque octo perticatas terre in latum ex altera parte ab eadem uia usque ad berchariam suam Hec omnia dedi eis in liberam et perpetuam elemosinam excepta dimidia marcha argenti quam michi et heredibus meis singulis annis persoluent ad Pentecosten pro omnibus seruiciis Sed sciendum est quod quieti erunt monachi ab hac firma xx annis pro x marcas argenti quas dederunt michi ante festum sancti Martini in anno Domini MCLXXIII quando hanc terram de me receperunt scilicet usque ad Pentecosten in anno Domini MCXCIIII finitis uero predictis xx annis soluent michi uel heredibus meis singulis annis dimidiam marcam ad predictum terminum pro omnibus seruiciis ita quod nichil aliud michi uel heredibus meis persoluent pro predicta terra et pastura Et quum Willelmus filius Umfridi et Dolfinus et Willelmus filius eius et Huctredus et Robertus filius eius habebant singulas portiones infra predictas xxv acras terre et dimidiam dedi eis escambium alibi in campo de Boelt[un] ad ualentiam et ipsi bona uoluntate sua hanc donationem meam concesserunt et manibus suis affidauerunt coram subscriptis testibus se nunquam in posterum reclamationem facturos super terram predictam nec per se nec per alium aliquem et ego propria manu mea affidaui quod ego et heredes mei seruabimus et manu tenebimus et warantizabimus hec omnia monachis Rieuallis sine malo ingenio contra omnes homines in perpetuum cum concessu et bona uoluntate Sibille uxoris mee et filiorum meorum Rogeri et Ricardi et Werri qui Rogerus et Ricardus hoc ipsum affidauerunt His testibus Radulfo abbate de sancta Agatha Radulfo et Nicholao canonicis eiusdem domus Rogero decano de Kateric Alano capellano de Haukeswelle Nicholao presbitero de Bodelt[un] Ricardo persona de Haukeswella Euerardo de Ros Alano pincerna comitis de Richem[undia] Thorphino filio Roberti Radulfo de Ualaine Conano de Esch Amalrico constabulario Radulfo filio Bude Roberto filio Ernisii Radulfo magno Thoma filio Stephani de Mirflet Waltero de Bobi Euerardo Halthain Rogero [de] Bauenth Abraham Cachermoine Osberto de Ridmare Thurkillo de Tunstal
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Acharius de Tunstalname salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie Rieuallisname et monachisname ibidem Deo seruientibus pro anima mea et pro animabus omnium parentum meorum in liberam et perpetuam elemosinam xxv acrasnumeral terre et dimidiam in territorio de Bodelt[un] ad australem partem uie qua itur de Bodelt[un] ad Richemund iuxta fontem qui uocatur Birkelde ad orientalem partem eius usque ad Stainwath de qua terra iiii acre et dimidianumeral sunt culte et xxi incultenumeral et nemorose quas saltabunt monachi cum uoluerint et totam terram istam scilicet xxv acras et dimidiam fossatonumeral uel sepi claudent et utentur sicut eis placuerit que in una cultura continentur Preter hec dedi eis tres acras terre ad Wantegilebanch et pasturam per totum territorium eiusdem uille intus et extra ubicumque pecora mea et hominum eiusdem uille pascuntur ad x boues et unum taurumnumeral et xxiiii uaccasnumeral cum uitulis suis qui morabuntur cum matribus suis semper per annum integrum in eadem pastura et ad xii porcosnumeral habentes etatem anni unius Et preter hec dedi eis octo perticatas terre in latum a fonte qui uocatur Birkelde usque ad uiam que uadit de Bodelt[un] ad Richemund ad egressum et regressum suum itemque octo perticatas terre in latum ex altera parte ab eadem uia usque ad berchariam suam Hec omnia dedi eis in liberam et perpetuam elemosinam excepta dimidia marcha argenti quam michi et heredibus meis singulis annis persoluent ad Pentecosten pro omnibus seruiciis Sed sciendum est quod quieti erunt monachiname ab hac firma xx annisnumeral pro x marcas argentinumeral quas dederunt michi ante festum sancti Martini in anno Domini MCLXXIII quandodate hanc terram de me receperunt scilicet usque ad Pentecosten in anno Domini MCXCIIIIdate finitis uero predictis xx annisnumeral soluent michi uel heredibus meis singulis annis dimidiam marcam ad predictum terminum pro omnibus seruiciis ita quod nichil aliud michi uel heredibus meis persoluent pro predicta terra et pastura Et quum Willelmus filius Umfridiname et Dolfinusname et Willelmus filiusname eius et Huctredusname et Robertus filiusname eius habebant singulas portiones infra predictas xxv acrasnumeral terre et dimidiam dedi eis escambium alibi in campo de Boelt[un] ad ualentiam et ipsi bona uoluntate sua hanc donationem meam concesserunt et manibus suis affidauerunt coram subscriptis testibus se nunquam in posterum reclamationem facturos super terram predictam nec per se nec per alium aliquem et ego propria manu mea affidaui quod ego et heredes mei seruabimus et manu tenebimus et warantizabimus hec omnia monachis Rieuallisname sine malo ingenio contra omnes homines in perpetuum cum concessu et bona uoluntate Sibille uxorisname mee et filiorum meorum Rogeriname et Ricardiname et Werriname qui Rogerusname et Ricardusname hoc ipsum affidauerunt His testibus Radulfo abbate de sancta Agathaname Radulfo et Nicholao canonicis eiusdem domusname Rogero decano de Katericname Alano capellano de Haukeswellename Nicholao presbitero de Bodelt[un]name Ricardo persona de Haukeswellaname Euerardo de Rosname Alano pincerna comitis de Richem[undia]name Thorphino filio Robertiname Radulfo de Ualainename Conano de Eschname Amalrico constabularioname Radulfo filio Budename Roberto filio Ernisiiname Radulfo magnoname Thoma filio Stephani de Mirfletname Waltero de Bobiname Euerardo Halthainname Rogero [de] Bauenthname Abraham Cachermoinename Osberto de Ridmarename Thurkillo de Tunstalname