Charter Document - 00530024
Charter Number: | 00530024 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alanus comes Brittannie et Anglie dapifero suo et constabulario suo de Ricomonte et omnibus baronibus suis et hominibus suis Francis et Britonibus et Anglis salutem Scire uolo uos et posteros meos et uestros quod ego pro amore Dei et redempcione anime mee et pro anima patris mei et matris mee et antecessorum meorum concedo et confirmo donacionem quam Akarias dedit monachis et fratribus de Wande[s]leydale scilicet tres carucatas terre in Wrton et unam carucatam et dimidiam in Fors Concedo et confirmo eisdem monachis et fratribus totam uillam de Engilby quam Rogerus filius Guimari et Warnerus frater suus eis dedit Concedo etiam et confirmo unam carucatam et dimidiam in Fors de Hugone filio Gernagoti Si quis autem baronum meorum uel hominum meorum ipsis terras uel aliquod aliud pro amore Dei dare uoluerit ego illas eorum donaciones concedo libenter et confirmo saluo tamen meo seruicio et ita saluo quod per defectum illius seruicii nec alicuius peticionis supra eosdem fratres nec super homines illorum namium capiatur nec aliqua molestia eis inferatur Ego eis do et concedo pasturam per totam forestam meam de Wandesleydale et prata falcanda quantum eis opus fuerit Do eciam eis et concedo ut capiant materiam ubicunque uoluerint in eadem foresta ad domos suas et ad omnia necessaria sua facienda sine omni impedimento et perturbacione Quod si minaria[m] ferri uel plumbi in terra sua inuenerint concedo ut ad opus suum eam fodiant Si uero fratres ipsi uel aliquis suorum seruiencium carnem alicuius fere in mea foresta inuenerint cum Dei benedictione illam accipiant fere dico que luporum morsu peremptaretur uolo autem et concedo et firmiter precipio ut omnia que memoratis fratribus dedi et concessi bene et in pace et honorifice in nemore et in plano in terris et in aquis et pratis et pascuis et exitibus et omnibus consuetudinibus suis liberis in perpetuum teneant et possideant cum tol et theme infangetheof [] Test[ibus] []
Markups
Names Markup:
Alanus comes Brittannie et Angliename dapiferoname suo et constabulario suo de Ricomontename et omnibus baronibusname suis et hominibus suis Francis et Britonibus et Anglis salutem Scire uolo uos et posteros meos et uestros quod ego pro amore Dei et redempcione anime mee et pro anima patrisname mei et matrisname mee et antecessorum meorum concedo et confirmo donacionem quam Akariasname dedit monachisname et fratribus de Wande[s]leydalename scilicet tres carucatas terre in Wrton et unam carucatam et dimidiam in Fors Concedo et confirmo eisdem monachisname et fratribusname totam uillam de Engilby quam Rogerus filius Guimariname et Warnerus fratername suus eis dedit Concedo etiam et confirmo unam carucatam et dimidiam in Fors de Hugone filio Gernagotiname Si quis autem baronumname meorum uel hominum meorum ipsis terras uel aliquod aliud pro amore Dei dare uoluerit ego illas eorum donaciones concedo libenter et confirmo saluo tamen meo seruicio et ita saluo quod per defectum illius seruicii nec alicuius peticionis supra eosdem fratresname nec super homines illorum namium capiatur nec aliqua molestia eis inferatur Ego eis do et concedo pasturam per totam forestam meam de Wandesleydale et prata falcanda quantum eis opus fuerit Do eciam eis et concedo ut capiant materiam ubicunque uoluerint in eadem foresta ad domos suas et ad omnia necessaria sua facienda sine omni impedimento et perturbacione Quod si minaria[m] ferri uel plumbi in terra sua inuenerint concedo ut ad opus suum eam fodiant Si uero fratresname ipsi uel aliquis suorum seruiencium carnem alicuius fere in mea foresta inuenerint cum Dei benedictione illam accipiant fere dico que luporum morsu peremptaretur uolo autem et concedo et firmiter precipio ut omnia que memoratis fratribus dedi et concessi bene et in pace et honorifice in nemore et in plano in terris et in aquis et pratis et pascuis et exitibus et omnibus consuetudinibus suis liberis in perpetuum teneant et possideant cum tol et theme infangetheof [] Test[ibus] []