Charter Document - 00520438
Charter Number: | 00520438 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add Ch 54148 (f1r) |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Gualfrido decano archidiaconibus et universo capitulo Rothomagensi salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis facilem nos convenit impertiri consensum et vota que a rationis tramite non discordant opere sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu medietatem manerii de Kyllum a karissimo in Christo filio nostro Hen[rico] illustri Anglorum rege in elemosinam vobis juste concessam sicut in autentico scripto ejusdem regis facto exinde continetur devotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Turon[is] v kal[endas] Decembris