Charter Document - 00520386
Charter Number: | 00520386 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thorphinus de Aluestein et Alanus filius eius et Matildis de Fribois uxor eius salutem Sciatis nos dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie Rieuallis et monachis ibidem Deo seruientibus pro animabus patrum et matrum nostrarum et omnium parentum et heredum nostrorum et pro salute animarum nostrarum in puram et perpetuam elemosinam unam carrucatam terre in Aluestein quam ego Thorphinus dedi in dotem predicte Matildi uxori mee et heredibus suis quos de me susceperit cum concessu Alani filii mei sicut ipsa carrucata terre iacet in campo de Aluerstain cum omnibus pertinentiis suis in pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus excepto quod toftis ipsius carrucate retentis in manu nostra in escambiam dedimus illis quinque acras terre in Gindala de ofnamis nostris et ex parte occidentali ipsius uallis xxvi perticatas ad edificia sua in toftis quas fecimus de utlandis dedimus eis tres acras et dimidiam perticatam in ipso ofnamo iuxta predictas quinque acras terre in Gindala et preterea dedimus eis in territorio eiusdem uille pasturam ad oues quingentas intus et extra prope et procul ubicunque pecora nostra et hominum eiusdem uille pascuntur dedimus etiam eis iii acras terre in parte orientali culture nostre de Morhou ad berchariam suam claudendas sepi et fossato et utendas sicut uoluerint et preterea duas acras terre et dimidiam in wandaila nostra de Westdala et pro stramentis que debuimus inuenire ad berchariam illorum dedimus illis unam acram prati in australi parte dominii nostri de Hella Nos autem et heredes nostri habebimus omni tempore medietatem faldicie et fimi bercharie predictarum ouium Hec omnia dedimus predictis monachis tenenda in perpetuum libera et quieta ab omni terreno seruitio et exactione seculari exceptis xx solidis quos dabunt singulis annis Matildi de Fribois et heredibus eius quos de me Thorphino susceperit scilicet v solidos octauo die ante festum Sancte Andree et v octauo die ante Pascha et v octauo die ante festum Sancti Iohannis et v octauo die ante festum Sancti Michaelis Nos autem et heredes nostri nunquam recolligemus alicuius pecora in pasturam predicte uille preter eorundem monachorum et nos et heredes nostri adquietabimus et warantizabimus illis hec omnia contra omnes homines in perpetuum His testibus Roberto decano Eboracensi Willelmo capellano et canonico Ieroldo Serlone Symone Mainardo Stephano Willelmo filio Holdeberti Willelmo de Baiocis canonicis Eboracensibus Ricardo presbitero Sancti Wilfridi magistro Paulino Waltero de Templo Willelmo Tillemir Gaufrido de Aluestain Reinero forestario Alano forestario et Asketino fratre eius Stephano Manuvulain Alano de Ridale Rann[ulfo] de Romu[n]d[ebi] Willelmo Emuaise
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thorphinus de Aluesteinname et Alanus filius eius et Matildis de Fribois uxor eiusname salutem Sciatis nos dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie Rieuallis et monachisname ibidem Deo seruientibus pro animabus patrum et matrum nostrarum et omnium parentum et heredum nostrorum et pro salute animarum nostrarum in puram et perpetuam elemosinam unam carrucatam terre in Aluestein quam ego Thorphinusname dedi in dotem predicte Matildi uxori meename et heredibus suis quos de me susceperit cum concessu Alani filii meiname sicut ipsa carrucata terre iacet in campo de Aluerstain cum omnibus pertinentiis suis in pratis et pasturis et in omnibus aliis rebus excepto quod toftis ipsius carrucate retentis in manu nostra in escambiam dedimus illis quinque acras terre in Gindala de ofnamis nostris et ex parte occidentali ipsius uallis xxvi perticatasnumeral ad edificia sua in toftis quas fecimus de utlandis dedimus eis tres acras et dimidiam perticatam in ipso ofnamo iuxta predictas quinque acras terre in Gindala et preterea dedimus eis in territorio eiusdem uille pasturam ad oues quingentas intus et extra prope et procul ubicunque pecora nostra et hominum eiusdem uille pascuntur dedimus etiam eis iii acrasnumeral terre in parte orientali culture nostre de Morhou ad berchariam suam claudendas sepi et fossato et utendas sicut uoluerint et preterea duas acras terre et dimidiam in wandaila nostra de Westdala et pro stramentis que debuimus inuenire ad berchariam illorum dedimus illis unam acram prati in australi parte dominii nostri de Hellaname Nos autem et heredes nostri habebimus omni tempore medietatem faldicie et fimi bercharie predictarum ouium Hec omnia dedimus predictis monachisname tenenda in perpetuum libera et quieta ab omni terreno seruitio et exactione seculari exceptis xx solidisnumeral quos dabunt singulis annis Matildi de Friboisname et heredibus eius quos de me Thorphinoname susceperit scilicet v solidos octauo dienumeral ante festum Sancte Andree et v octauo dienumeral ante Pascha et v octauo dienumeral ante festum Sancti Iohannis et v octauo dienumeral ante festum Sancti Michaelis Nos autem et heredes nostri nunquam recolligemus alicuius pecora in pasturam predicte uille preter eorundem monachorumname et nos et heredes nostri adquietabimus et warantizabimus illis hec omnia contra omnes homines in perpetuum His testibus Roberto decano Eboracensiname Willelmo capellano et canoniconame Ieroldo Serlonename Symone Mainardoname Stephano Willelmo filio Holdebertiname Willelmo de Baiocis canonicis Eboracensibusname Ricardo presbitero Sancti Wilfridiname magistro Paulino Waltero de Temploname Willelmo Tillemirname Gaufrido de Aluestainname Reinero forestarioname Alano forestarioname et Asketino fratre eiusname Stephano Manuvulainname Alano de Ridalename Rann[ulfo] de Romu[n]d[ebi]name Willelmo Emuaisename