Charter Document - 00520291

Charter Document - 00520291


Charter Number: 00520291
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus has literas uisuris uel audituris quod ita conuenit inter priorem et conuentum de Giseburna ex una parte et Emmam filiam Gikelli de Aluertona in libera potestate constitutam ex altera quod murus tam lapideus quam terreus erectus in confinio terrarum suarum in Aldewerk remanebit predicto priori et conuentui ad utendum et edificandum libere et quiete imperpetuum ex altera parte ita tamen quod edificia prioris et canonicorum super murum terreum constructa in eodem statu et loco remanebunt sicut constructa fuerunt tempore huius concessionis et conuentionis nisi forte predicti canonici loco muri terrei murum lapideum uoluerint erigere quia tunc idem murus lapideus communis erit utrique parti sicut et alius Facta est autem conuentio anno incarnationis domini millesimo cc nono apud Eboracum in crastino Sancte Scolastice uirginis Et ut stabilis et firma imperpetuum remaneat eam utraque pars sigillo suo roborauit Hiis testibus Radulfo Nuuell Willelmo Fairefax Thoma filio Hugonis Willelmo filio Othewy Roberto de Seleby Nicholao de Hugate Thoma Palm[er] et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notum sit omnibus has literas uisuris uel audituris quod ita conuenit inter prioremname et conuentum de Giseburnaname ex una parte et Emmam filiam Gikelli de Aluertonaname in libera potestate constitutam ex altera quod murus tam lapideus quam terreus erectus in confinio terrarum suarum in Aldewerk remanebit predicto prioriname et conuentui ad utendum et edificandum libere et quiete imperpetuum ex altera parte ita tamen quod edificia prioris et canonicorum super murum terreum constructa in eodem statu et loco remanebunt sicut constructa fuerunt tempore huius concessionis et conuentionis nisi forte predicti canoniciname loco muri terrei murum lapideum uoluerint erigere quia tunc idem murus lapideus communis erit utrique parti sicut et alius Facta est autem conuentio anno incarnationis domini millesimo cc nonodate apud Eboracum in crastino Sancte Scolastice uirginis Et ut stabilis et firma imperpetuum remaneat eam utraque pars sigillo suo roborauit Hiis testibus Radulfo Nuuellname Willelmo Fairefaxname Thoma filio Hugonisname Willelmo filio Othewyname Roberto de Selebyname Nicholao de Hugatename Thoma Palm[er]name et multis aliis