Charter Document - 00520247
| Charter Number: | 00520247 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Yorkshire Charters |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1204 - 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Fairfax salutem Noverit universitas vestra me intuitu karitatis et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum quietum clamasse Deo et Sancto Cuthberto et priori de Dunelm[o] et monachis ibidem Deo servientibus totum jus et clamium quod dicebam me habere in domo lapidea in Cuningstret cum omnibus pertinentiis que fuit Hugonis filii Lewini quiete pacifice honorifice solute in perpetuum tam in longitudine quam in latitudine sicut terra predicte domus se extendit ante et retro de me et heredibus meis ab omni servitio et exactione et demanda Unde volo et bene concedo quod predicti prior et monachi et omnes posteri sui et assignati cum bonis eorum possint libere ire et venire et moram facere sicut in propria sine omni calumpnia et absque omni impedimento mei vel heredum meorum Et ne predictis monachis in posterum per me vel per heredes meos aliqua calumpnia suscitari possit ego Willelmus Fairfax pro me et heredibus meis predictum jus meum tactis sacrosanctis manu propria ab juravi Ut igitur hec quieta clamatio mea eis in perpetuum stabilis et firma permaneat eam presenti carta mea et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus H[amone] decano et toto capitulo ecclesie Beati Petri Eboracensis Thoma Palm[er] tunc temporis majore civitatis Ebor[aci] Hugone de Selebi Roberto de Lutha Thoma filio Galfridi Johanne de Warthill Alexandro filio Radulfi Paulino de Mubrai Nicholao Winem Martino de North folke Henrico de Sexdecimvallibus Stephano Radulfo Nohel Martino de Alwarthorp et aliis
