Charter Document - 00519206

Charter Document - 00519206


Charter Number: 00519206
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenit W[illelmus] dei permissione Hereford ecclesie minister eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod nos caritatis intuitu concessimus venerabili fratri priori et monachis Wigorn in perpetuam elemosinam quadraginta solidos de ecclesia de Lindrugge nomine pensionis annuatim percipiendos Ad Annuntiationem sancte Marie xx solidos Ad festum sancti Michaelis totidem Vicarius uero eiusdem ecclesie omnia onera eiusdem ecclesie sustinebit et de omnibus consuetudinibus ad episcopos uel officiales suos pertinentibus pro ecclesia respondebit Quod quia perpetue stabilitatis robur optinere uolumus presenti carta et sigilli mei patrocinio confirmare curauimus Hiis testibus Magistro Roberto Folet []

Source (click image below to view full size)